<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>(Si peccatum\', inquit, 'ex uoluntate est, mala uoluntas, <lb/>
            quae peccatum facit; si ex natura, mala natura\'. cito respondeo: <lb/>
            ex uoluntate peccatum est. quaerit forte, utrum et originale <lb n="5"/>
            peccatum. respondeo: prorsus et originale peccatum, quia et <lb/>
            hoc ex uoluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo <lb/>
            esset et in omnes transiret. sed quod secutus adiunxit: \'si ex <lb/>
            natura, mala natura\', quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, <lb/>
            sicut manifestum est ex uoluntate mala tamquam ex arbore <lb n="10"/>
            mala fructus eius fieri omnia opera mala, sic ipsam uoluntatem <lb/>
            malam, id est ipsam fructuum malorum arborem malam <lb/>
            unde dicat exortam. si ex angelo, quid erat ipse angelus nisi <lb/>
            bonum opus dei? si ex homine, quid erat ipse homo nisi <lb/>
            bonum opus dei? immo quia uoluntas mala angeli ex angelo, <lb n="15"/>
            ex homine homini orta est, quid erant haec duo, antequam <lb/>
            in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus dei et bona atque <lb/>
            laudanda natura? ecce ergo ex bono oritur malum nec fuit <lb/>
            omnino unde oriri posset, nisi ex bono, ipsam dico uoluntatem <lb/>
            malam, quam nullum praecessit malum, non opera mala, quae <lb n="20"/>
            non sunt nisi ex uoluntate mala tamquam ex arbore mala. nec <lb/>
            ideo tamen ex bono potuit oriri uoluntas mala, quia bonum <lb/>
            factum est a bono deo, sed quia de nihilo factum est, non <lb/>
            de deo. quid ergo est quod dicit: \'si natura opus est dei, per <lb/>
            opus dei opus diaboli transire non sinitur'? nonne opus diaboli,

<note type="footnote"> 3 Op. imp. V 26 <hi rend="italic">(Hi-mala natura)</hi> 9 ib. V 26 <hi rend="italic">(quaero-304,4 <lb/>
            potuit)</hi> 19 cf. ib. V 41 21 ib. V 38 <hi rend="italic">(nee-de deo);</hi> cf. V 35. 38. 39. 54 </note>

<note type="footnote"> 4 si <hi rend="italic">om. T</hi> mala <hi rend="italic">om. m. 1 R</hi> respondebo <hi rend="italic">N</hi> 5 est <hi rend="italic">om. 8</hi> <lb/>
            10 sicut] si+ut <hi rend="italic">in ras. F</hi> 12 ipsam <hi rend="italic">om. KRVPNb</hi> fructuum <hi rend="italic">(pr</hi>. <lb/>
            u s. Z.) <hi rend="italic">C</hi> fructu <hi rend="italic">m. 1 V</hi> mala unde dicat exorta <hi rend="italic">R</hi> 14 si-dei <lb/>
            <hi rend="italic">om. E</hi> homine <hi rend="italic">ex</hi> omne <hi rend="italic">K</hi> 15 mala angeli ex angelo] mala ex <lb/>
            angelo angeli <hi rend="italic">TKRVPF m</hi>. 2 mala angelo ex angelo <hi rend="italic">m. 1 F, d</hi> angeli <lb/>
            mala ex angelo <hi rend="italic">N</hi> 16 hominis <hi rend="italic">TKRVPN</hi> est <hi rend="italic">om. T</hi> 17 ista <lb/>
            mala in eis <hi rend="italic">E</hi> orerentur <hi rend="italic">FKT m. 1</hi> 19 possit <hi rend="italic">R</hi> 20 quam <hi rend="italic">om</hi>. jx <lb/>
            22 <hi rend="italic">uolunta A</hi> 24 est ergo <hi rend="italic">BAli</hi> quid <hi rend="italic">C</hi> est <hi rend="italic">om. KRN</hi> 25 einit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="304"/>
            quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, <lb/>
            in opere dei ortum est? quapropter si malum, quod omnino <lb/>
            nusquam erat, in dei opere oriri potuit, cur malum, quod alicubi <lb/>
            iam erat, per opus dei transire non potuit, praesertim cum ipso <lb/>
            uerbo utatur apostolus dicens: et ita in omnes homines <lb n="5"/>
            pertransiit? numquid homines non sunt opus dei? pertransiit <lb/>
            ergo peccatum per homines, hoc est opus diaboli per opus <lb/>
            dei, atque ut alio modo id ipsum dicam, quia diaboli opus, <lb/>
            id est peccatum per ipsum diabolum exortum, qui factura <lb/>
            uel opus est dei, per aliud opus dei, id est hominem pertransiit,<lb n="10"/>
            opus operis dei per opus dei. et ideo deus est solus <lb/>
            inmutabilis et potentissimae bonitatis, quia et antequam esset <lb/>
            ullum malum, bona opera fecit omnia et de malis, quae in <lb/>
            bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>