(Si peccatum\', inquit, 'ex uoluntate est, mala uoluntas, quae peccatum facit; si ex natura, mala natura\'. cito respondeo: ex uoluntate peccatum est. quaerit forte, utrum et originale peccatum. respondeo: prorsus et originale peccatum, quia et hoc ex uoluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset et in omnes transiret. sed quod secutus adiunxit: \'si ex natura, mala natura\', quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, sicut manifestum est ex uoluntate mala tamquam ex arbore mala fructus eius fieri omnia opera mala, sic ipsam uoluntatem malam, id est ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. si ex angelo, quid erat ipse angelus nisi bonum opus dei? si ex homine, quid erat ipse homo nisi bonum opus dei? immo quia uoluntas mala angeli ex angelo, ex homine homini orta est, quid erant haec duo, antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus dei et bona atque laudanda natura? ecce ergo ex bono oritur malum nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono, ipsam dico uoluntatem malam, quam nullum praecessit malum, non opera mala, quae non sunt nisi ex uoluntate mala tamquam ex arbore mala. nec ideo tamen ex bono potuit oriri uoluntas mala, quia bonum factum est a bono deo, sed quia de nihilo factum est, non de deo. quid ergo est quod dicit: \'si natura opus est dei, per opus dei opus diaboli transire non sinitur'? nonne opus diaboli, 3 Op. imp. V 26 (Hi-mala natura) 9 ib. V 26 (quaero-304,4 potuit) 19 cf. ib. V 41 21 ib. V 38 (nee-de deo); cf. V 35. 38. 39. 54 4 si om. T mala om. m. 1 R respondebo N 5 est om. 8 10 sicut] si+ut in ras. F 12 ipsam om. KRVPNb fructuum (pr . u s. Z.) C fructu m. 1 V mala unde dicat exorta R 14 si-dei om. E homine ex omne K 15 mala angeli ex angelo] mala ex angelo angeli TKRVPF m . 2 mala angelo ex angelo m. 1 F, d angeli mala ex angelo N 16 hominis TKRVPN est om. T 17 ista mala in eis E orerentur FKT m. 1 19 possit R 20 quam om . jx 22 uolunta A 24 est ergo BAli quid C est om. KRN 25 einit W quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, in opere dei ortum est? quapropter si malum, quod omnino nusquam erat, in dei opere oriri potuit, cur malum, quod alicubi iam erat, per opus dei transire non potuit, praesertim cum ipso uerbo utatur apostolus dicens: et ita in omnes homines pertransiit? numquid homines non sunt opus dei? pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est opus diaboli per opus dei, atque ut alio modo id ipsum dicam, quia diaboli opus, id est peccatum per ipsum diabolum exortum, qui factura uel opus est dei, per aliud opus dei, id est hominem pertransiit, opus operis dei per opus dei. et ideo deus est solus inmutabilis et potentissimae bonitatis, quia et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia.