Adhuc quaerat, per quid peccatum inueniatur in paruulo. respondeant ei paginae sanctae: per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. ob unius delictum multi mortui sunt. iudicium ex uno in condemnationem. ob unius delictum mors regnauit per unum. per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi. ecce per quid delictum inuenitur in paruulo! iam credat originale peccatum, sinat uenire paruulos, ut saluentur, ad Christum. Quid est quod dicit: \'non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit: per quas rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum?\' quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam ianuam? per unum hominem, ait apostolus; per unius delictum, ait apostolus; per inoboedientiam unius 3 cf. Op. imp. II 209 7. Rom. 5, 19 12-19 Rom. 5, 12. 15-19 22 Op. imp. II 24. 27 (non-ingressum) 4 diximus P 6 denique autem quos omnes] quos antem omnes TKRVPMSWAmp denique quos ante omnes bd 7 dixit om. S 9 et om. P obedientiam unius N 11 Adhoc T inuenitur KR 13 intrauit in hunc mundum E 16 noxju? (s. l. add . unius) C 20 paruolo K paruulos (in mg . lis) T 21 ad xpm ut (om. B) saluentur N a xpo VP 23 pr . qui om. S 24 innocentia T 27 inoboedientia K hominis, ait apostolus. quid quaerit amplius? quid quaerit apertius? quid quaerit inculcatius?