Quid autem aliud indicant etiam sequentia uerba apostolica? cum enim hoc dixisset, adiunxit: usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. peccatum autem, inquit, non deputabatur, cum lex non esset. erat ergo, sed non deputabatur, ( quia non ostendebatur, quod deputaretur. sicut enim alibi dicit: per legem cognitio peccati, sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen — hoc est, quod supra dixerat: usque ad legem — non ut a Moyse deinceps non 10 Op. imp. II 47 (profecto-17 peccatum) 14 Sap. 2, 25 15 Op. imp. II 57. 63 (sed-peccatum) 18 Op. imp. II 69 (Quid-300, 18 sunt) 19-21 Rom. 5, 13 24 ib. 3, 20; 5, 14 6 delucida K dulcia delucida R lucida VB tam om. TKRVPN 7 di*ctum F datum N 8 uoluerit KRVPN peccandi om. A exemplum inuenit E ut] et V 10 imitatione-apostolus om. VP 11 uoluerit N 12 intrasse peccatum N 13 transisse T 15 utique generatio E 16 »*generationem B doceretis se K 19 ad legem enim N enim om. F 25 ad om. F mose F esset peccatum, sed quia nec per Moyseu lex data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. regnum porro eius est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. regnauit autem in quibus? et in his, inquit, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. cuius futuri nisi Christi? et qualis forma nisi a contrario? quod alibi etiam breuiter dicit: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur: sicut in illo illud, ita in isto istud. ipsa est forma, sed haec forma non omni ex parte conformis est. unde hic apostolus secutus adiunxit: sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit. quid est (multo magis abundauit\', nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine uicturi sunt? et non, inquit, sicut per unum hominem peccantem, ita est et donum. nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. ex uno ergo quid nisi delicto? quia sequitur: gratia autem ex multis delictis. dicant isti, quomodo ex uno delicto in 5 Rom. 5, 14 8 1 Cor. 15, 22 11 Op. imp. II 85 (haec--flicturi sunt) 12 Rom. 5, 15 15 Op. imp. II 98 (quid-uicturi sunt) 18 Rom. 5, 16; Op. imp. II 103 20 cf. ib. II 113 21 ib. II 103 1 nec lex per moysen data TKRVPN mosen F 3 est om. M secunda F 6 similitudine B 7 et qualis] aequalis (in mg . mirifice satis) T a] e BMSWA 9 uiuificantur T 10 ita et W est om. N 11 ex omni parte EP hinc FVAbd 12 ita est et CFE . 13 donum VP delictum om. B 14 in om. VP gratiae V uniue] ipsius V 15 habundauit KRAp . abundabit TV quid-abundauit om. 1\', in mg. K 16 multum KR habundauit Kp . abundabit V quia om. m xpm] ihm VP 17 autem ipsum E 18 autem om. W 19 hominem om. lib. praeter C peccaatfi S et donum est CS 20 condemptionem fi 22 quid] quod N gratiam R condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit. gratia uero ideo ex multis delictis in iustificationem, quia non solum illud unum soluit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae uoluntatis adduntur; si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. adhuc permaneant in uanitate mentis suae et dicant unum hominem non propaginem traiecisse, sed exemplum praebuisse peccati. quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem et non potius per multa sua cuiusque delicta, nisi quia, etiam si illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem etiam nullis additis ceteris, sicut perducit paruulos morientes, qui ex Adam nascuntur, nisi in Christo renascantur? quid ergo a nobis quaerit iste, quod non uult ab apostolo audire. per quid peccatum inueniatur in paruulo: utrum per uoluntatem an per nuptias an per parentes? ecce audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inueniatur in paruulo: per unius delictum, inquit apostolus, in omnes homines ad condemnationem. omnes autem dixit ad condemnationem per Adam et omnes ad iustificationem per Christum, cum utique 6 Rom. 5, 17. 18 12 Op. imp. II 103 (adhuc-24 condemnationem) 19 cf. ib. II 27 25 ib. II 144 (omnes-302, 13 intrauit) 4 originale m.1 M 6 repugnauit B 7 abundantiam gratiae] habundantiae Kp . abundantię RBlIISW Am gratiae et om. VP 8 gratiam accipiunt N inuitam P 9 in om. N 10 per om. W 11 in om. N 16 quisque N delicta sua quisque delicta W 17 tantum] tamen N 18 par| *uolos m.1 K 19 nisi-renascalltur] si-non renascuntur TKRPBMAmp . si-non renascantur FEVWbd quaerit a nobis N 20 iste om. S quod] qui BMW Ap . quid Sm ab om. B 24 apostolus om . p. in om. N 26 iustificationem uitae TKRPN non omnes eos, qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad uitam. sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad uitam; sicut dicimus de litterarum magistro, si in ciuitate solus est: omnes iste hic litteras docet, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. denique autem quos omnes dixerat, multos postea dixit, eosdem ipsos tamen omnes multosque significans: sicut enim, inquit, per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi.