<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Ad omnia ista huic respondet apostolus, qui neque uoluntatem <lb/>
            arguit paruuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum, <lb n="20"/>
            neque nuptias, in quantum nuptiae sunt, quae habent <lb/>
            a deo non solum institutionem, uerum etiam benedictionem, <lb/>
            neque parentes, in quantum parentes sunt inuicem licite atque <lb/>
            legitime ad procreandos filios coniugati, sed per unum, <lb/>
            inquit, hominem peccatum in hunc mundum intrauit

<note type="footnote"> 2 Op. imp. II 24 <hi rend="italic">(per-fuit)</hi> 4 ib. II 24 <hi rend="italic">(per-praemiseras)</hi> 8 cf. <lb/>
            ib. II 24 19 Op. imp. II 35 <hi rend="italic">(Ad-299,</hi> 17 <hi rend="italic">peccatum);</hi> II 38 21 ib. <lb/>
            II 39 23 ib. II 40 24 ib. II 44 <hi rend="italic">(per-299,</hi> 2 <hi rend="italic">peccauerunt)</hi> Rom. 5, 12 <lb/>
            2 iam denique <hi rend="italic">B</hi> 4 hee <hi rend="italic">PN</hi> 5 promiseras <hi rend="italic">TEKPN</hi> sequentibus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 6 non] in <hi rend="italic">BSW Ap</hi>. sint <hi rend="italic">m</hi> execrandae igitur <hi rend="italic">B</hi> 7 exsegrandae <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> mali 0 <hi rend="italic">C</hi> mali <hi rend="italic">cet</hi>. 9 peccati <hi rend="italic">A</hi> sunt <hi rend="italic">om. TEKRPM</hi> <lb/>
            nSTFjlfi 10 non <hi rend="italic">om. F</hi> sententia <hi rend="italic">K</hi> potentiam <hi rend="italic">m. 1 B</hi> 13 ante <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            quasi <hi rend="italic">TA</hi> 14 originale <hi rend="italic">E</hi> 15 esse <hi rend="italic">om. E</hi> 16 homines <hi rend="italic">MSWAm</hi> <lb/>
            omnes homines <hi rend="italic">B</hi> 19 respondit <hi rend="italic">CFKRP</hi> 20 paruuli <hi rend="italic">ex</hi> populi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 dno <hi rend="italic">P</hi> 23 jij quaijtuip in quantum <hi rend="italic">K</hi> parentes <hi rend="italic">om. A</hi> licite <lb/>
            inuicem <hi rend="italic">N</hi> 24 propagandos <hi rend="italic">A</hi> coniugatis <hi rend="italic">C</hi> coniugatos <hi rend="italic">E</hi> 25 peccatum <lb/>
            intr. in h. m. <hi rend="italic">KPWAm</hi> intrauit p. in h. m. <hi rend="italic">BMp</hi>. hunc <hi rend="italic">om. T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="299"/>
            et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, <lb/>
            in quo omnes peccauerunt. quod isti si catholicis <lb/>
            auribus mentibusque perciperent, aduersus fidem gratiamque <lb/>
            Christi rebelles animos non haberent neque conarentur inaniter <lb/>
            ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica uerba <lb n="5"/>
            tam dilucida et tam manifesta conuertere, adserentes hoc ideo <lb/>
            dictum esse, quod Adam peccauerit primum, in quo de cetero <lb/>
            quisquis peccare uoluit, peccandi inuenit exemplum, ut peccatum <lb/>
            scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, <lb/>
            sed illius unius imitatione transiret, cum profecto, si apostolus <lb n="10"/>
            imitationem hic intellegi uoluisset, non per unum hominem, <lb/>
            sed per diabolum potius in hunc mundum peccatum intrasse <lb/>
            et per omnes homines pertransisse dixisset. de diabolo quippe <lb/>
            \'scriptum est: imitantur autem eum, qui sunt ex parte <lb/>
            ipsius. sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio <lb n="15"/>
            . utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per <lb/>
            &gt; omnes originale peccatum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>