<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Quid est ergo quod quaerit a nobis: per quid <lb/>
            peccatum inuenitur in paruulo? utrum per uoluntatem an <lb/>
            per nuptias an per parentes? sic enim loquitur et tamquam . <lb n="25"/>
            ad omnia ista respondet et a peccato quasi cuncta ista

<note type="footnote"> 5 Op. imp. V 21 <hi rend="italic">(quoàsi-arborem malam)</hi> 10 cf. Matth. 7, 18 <lb/>
            11 Op. imp. V 21 <hi rend="italic">(porro-homo)</hi> 18 cf. p. 212, 9 </note>

<note type="footnote"> 3 malam <hi rend="italic">om. T</hi> dicens arborem <hi rend="italic">N</hi> uoluntate bona <hi rend="italic">W</hi> bonani <lb/>
            <hi rend="italic">uoluntateiji K 4 possunt mala de bona N 5 bona de mala N</hi> <lb/>
            \'10 homo <hi rend="italic">om. R</hi> bonus <hi rend="italic">K</hi> 12 humana <hi rend="italic">S</hi> 14 nil <hi rend="italic">P</hi> 16 et <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. P et-renascente <hi rend="italic">in mg. K</hi> 18 inquit iterum <hi rend="italic">C</hi> 19 a-inde <lb/>
            <hi rend="italic">in mg</hi>. p. trahitur <hi rend="italic">BMSWp</hi>. 21 sed] et <hi rend="italic">m. 1 C</hi> esse <hi rend="italic">S</hi> 22 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. RVP</hi> catholicus <hi rend="italic">VP</hi> catholica fide <hi rend="italic">N</hi> catholice <hi rend="italic">T</hi> catolica <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            23 quod <hi rend="italic">fin. B</hi> 24 inueniatur <hi rend="italic">TEKRVPNbd</hi> 26 ista omnia <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            qu*asi <hi rend="italic">F</hi> ita <hi rend="italic">RSWmp</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="298"/>
            purgando nihil uult remanere unde peccatum inueniatur in paruulo. <lb/>
            uerba denique iam ipsa eius adtende: \'per quid igitur\', inquit, <lb/>
            \'peccatum inuenitur in paruulo? per uoluntatem? nulla in eo <lb/>
            fuit. per nuptias? sed hae pertinent ad opus parentum, quos <lb/>
            in hoc actu non peccasse praemiseras, sed, quantum ex consequentibus <lb n="5"/>
            adparet, non hoc uere concesseras. ipsae sunt igitur <lb/>
            execrandae\', inquit, \'quae causam fecerunt malo? sed illae solae <lb/>
            opus indicant personarum. parentes igitur qui conuentu suo <lb/>
            causam fecere peccato iure damnabiles sunt. ambigi ergo\', <lb/>
            inquit, \'iam non potest, si tuam sequamur sententiam, coniuges<lb n="10"/>
            aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est, ut ad <lb/>
            dominatum exercendum in homines diabolus perueniret. et ubi <lb/>
            est, quod paulo ante hominem opus dei dixeras? quia, si per <lb/>
            originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in <lb/>
            homines, diabolum esse dicis auctorem hominum, a quo est <lb n="15"/>
            origo nascentium; si autem credis a deo hominem fieri et esse <lb/>
            coniuges innocentes, uide quam stare non possit trahi ex his <lb/>
            originale peccatum\'.,
</p></div></div></div></body></text></TEI>