<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde alia mea uerba subtexuit, ubi dixi: \'nec aduertunt <lb/>
            quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, <lb n="20"/>
            non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum <lb/>
            bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari; nam <lb/>
            sicut peccatum, siue hinc siue inde trahatur, opus est diaboli, <lb/>
            sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est dei.\' etiam <lb/>
            hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. nam ut

<note type="footnote"> 2 cf. p. 211, 7 10 Rom. 5, 12 19 cf. p. 212, 8 et Op. imp. c. <lb/>
            Iul. I 22 </note>

<note type="footnote"> 1 esse nos <hi rend="italic">C</hi> 3 clamitat <hi rend="italic">C</hi> 5 eos qui <hi rend="italic">T</hi> eosque qui <hi rend="italic">CFE</hi> <lb/>
            qualibetcumque <hi rend="italic">A</hi> 8 opprimi <hi rend="italic">b</hi> 9 origenale <hi rend="italic">K</hi> hoc intuli] adiunxi <lb/>
            <hi rend="italic">Tbd cf. Op. imp. c. Iul. I 22</hi> 10 quod] de quo <hi rend="italic">KVPbd cf. <lb/>
             Op. imp. c. Iulianum I 22</hi> 12 pertransiuit <hi rend="italic">P</hi> 13 ut diximus <hi rend="italic">in<lb/>
             mg. M</hi> illa <hi rend="italic">TFKVPBSWAmp cf. Op. imp. c. Iul. I 22</hi> conexuit <lb/>
            <hi rend="italic">TKBVPBMWAm</hi> connexuit <hi rend="italic">Sp</hi>. 14 quemammodum <hi rend="italic">K</hi> 17 et] ac <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            interptationibus <hi rend="italic">K</hi> heretici <hi rend="italic">KM</hi> 19 uerba mea <hi rend="italic">BMSW Ap</hi>. 22 accusari <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> excusari (ex <hi rend="italic">in ras.) F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="256"/>
            ad haec uerba ueniretur, supra dictum erat a nobis: \'hoc ergo <lb/>
            quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae <lb/>
            fidei regula continetur, isti nouelli et peruersi dogmatis adsertores, <lb/>
            qui nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro <lb/>
            regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam <lb n="5"/>
            opus dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur opus <lb/>
            diaboli esse dicamus, infideliter uel imperite calumniantur\'. his <lb/>
            ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, <lb/>
            sicut supra scriptum est. in his itaque quae praetermisit hoc <lb/>
            timuit, quia cuncta ecclesiae catholicae pectora conuenit fidemque <lb n="10"/>
            ipsam antiquitus traditam atque fundatam clara quodam <lb/>
            modo uoce compellat et aduersus eos uehementissime permouet <lb/>
            quod diximus, \'quia nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod <lb/>
            lauacro regenerationis abluatur\'. omnes enim ad ecclesiam non <lb/>
            propter aliud cum paruulis currunt, nisi ut in eis originale <lb n="15"/>
            peccatum generatione primae natiuitatis adtractum regeneratione <lb/>
            secundae natiuitatis expietur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>