Deinde alia mea uerba subtexuit, ubi dixi: \'nec aduertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari; nam sicut peccatum, siue hinc siue inde trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est dei.\' etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. nam ut 2 cf. p. 211, 7 10 Rom. 5, 12 19 cf. p. 212, 8 et Op. imp. c. Iul. I 22 1 esse nos C 3 clamitat C 5 eos qui T eosque qui CFE qualibetcumque A 8 opprimi b 9 origenale K hoc intuli] adiunxi Tbd cf. Op. imp. c. Iul. I 22 10 quod] de quo KVPbd cf. Op. imp. c. Iulianum I 22 12 pertransiuit P 13 ut diximus in mg. M illa TFKVPBSWAmp cf. Op. imp. c. Iul. I 22 conexuit TKBVPBMWAm connexuit Sp . 14 quemammodum K 17 et] ac N interptationibus K heretici KM 19 uerba mea BMSW Ap . 22 accusari B excusari (ex in ras.) F ad haec uerba ueniretur, supra dictum erat a nobis: \'hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti nouelli et peruersi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam opus dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur opus diaboli esse dicamus, infideliter uel imperite calumniantur\'. his ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est. in his itaque quae praetermisit hoc timuit, quia cuncta ecclesiae catholicae pectora conuenit fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam clara quodam modo uoce compellat et aduersus eos uehementissime permouet quod diximus, \'quia nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur\'. omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum paruulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae natiuitatis adtractum regeneratione secundae natiuitatis expietur.