<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Chartula, cui nunc respondeo, hoc titulo praenotatur: <lb/>
            \'capitula de libro Augustini quem scripsit contra quae de libris <lb/>
            pauca decerpsi\'. hic uideo eum qui tuae praestantiae ista scripta <lb/>
            direxit de nescio quibus ea libris causa, quantum existimo, <lb/>
            celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, uoluisse <lb n="10"/>
            decerpere. qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse <lb/>
            arbitratus sum, quorum mentionem Iulianus facit in epistula <lb/>
            quam Romam misit, cuius exemplum simul ad me usque peruenit. <lb/>
            ibi quippe ait: \'dicunt etiam istas quae modo aguntur <lb/>
            nuptias a deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini <lb n="15"/>
            legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi.\' <lb/>
            credo, ex his libellis ista decerpta sunt. unde melius fortasse <lb/>
            fuerat, ut uniuerso ipsi operi eius, quod quattuor uoluminibus <lb/>
            explicauit, redarguendo et refellendo nostra elaboraret intentio, <lb/>
            nisi et ego responsionem differre noluissem, sicut nec tu <lb n="20"/>
            transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>