<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Quae sequuntur ergo, ita praenotauit qui tuae dilectioni <lb/>
            chartulam misit: \'contra eos\', inquit, \'qui nuptias damnant et <lb/>
            fructus earum diabolo adsignant\'. non igitur contra nos, qui <lb/>
            neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita <lb/>
            praedicatione laudamus, nec earum fructus diabolo adsignamus; <lb/>
            fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde <lb/>
            generantur, non peccata, cum quibus nascuntur. nec ideo sunt <lb/>
            homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus <lb/>
            nuptiarum, sed quia peccatores sunt, ubi est propago uitiorum; <lb/>
            diabolus enim culpae auctor est, non naturae. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>