Quae sequuntur ergo, ita praenotauit qui tuae dilectioni chartulam misit: \'contra eos\', inquit, \'qui nuptias damnant et fructus earum diabolo adsignant\'. non igitur contra nos, qui neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita praedicatione laudamus, nec earum fructus diabolo adsignamus; fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde generantur, non peccata, cum quibus nascuntur. nec ideo sunt homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus nuptiarum, sed quia peccatores sunt, ubi est propago uitiorum; diabolus enim culpae auctor est, non naturae.