Videamus et cetera quae conectit. sed quid 15 faciam? utrum singula eius proponam, quibus respondeam, an eis praetermissis, quae catholica fides continet, ea sola pertractem atque confutem, in quibus a tramite ueritatis exorbitat et haeresim Pelagianam tamquam uenenosa uirgulta fruticibus catholicis conatur inserere? hoc quidem certe breuius est. sed prospiciendum arbitror, ne quisquam libro meo lecto et non lectis omnibus, quae ab illo dicta sunt, existimet ea me proponere noluisse, ex quibus ista eius pendent et ex quibus quasi consequenter uera esse monstrantur, quae falsa redarguo. non itaque pigeat utraque huic opusculo nostro indita, et ea scilicet, quae ille dixit, et ea, quae ipse respondeo, uniuersa adtendere et considerare lectorem. 1 non prodest B prode est T prod*est K quid CN 2 metuas om. T facis CTEKRB, m. 1 VF facias PMSWAmp., m. 2 VF facit d uestiam T bestias A 3 pinnis TFEKRVbd 4 uero] ergo p. 5 maligni Mbd 6 ideo te S 7 h C per om. p . positos potestate TFEKRPN 8 ait Sm ait m 12 saltem om. E 13 paueret] timeret N 15 et om. JJ . 17 tenet W 20 fructicibus m. 1 E 23 ea om. P 25 redargutie A pieat 8