<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="35" unit="altchapter"/> De hac autem concupiscentia carnis, quam <lb n="5"/>
            curauimus a nuptialibus bonis prolixa disputatione distinguere <lb/>
            propter nouos haereticos, qui cum haec reprehenditur calumniantur, <lb/>
            quasi nuptiae reprehendantur, ut scilicet eam <lb/>
            tamquam bonum naturale laudando suum pestiferum dogma <lb/>
            confirment, quo adserunt prolem, quae per illam nascitur, <lb n="10"/>
            nullum trahere originale peccatum: de hac ergo carnis concupiscentia <lb/>
            beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cuius <lb/>
            sacerdotali ministerio lauacrum regenerationis accepi, sic breuiter <lb/>
            est locutus, cum exponens Esaiam prophetam carnalem <lb/>
            Christi natiuitatem insinuaret: &lt;ideo&gt;, inquit, \'et quasi homo per <lb n="15"/>
            uniuersa temptatus est et in similitudine hominum cuncta <lb/>
            sustinuit, sed quasi de spiritu natus abstinuit a peccato; <lb/>
            omnis enim homo mendax et nemo sine peccato nisi unus <lb/>
            deus. seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere, id est per <lb/>
            illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse <lb n="20"/>
            delicti. qui autem expers delicti, expers etiam huius modi <lb/>
            conceptionis\'. numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum <lb/>
            bonitatem ac non potius istorum haereticorum quamuis tunc <lb/>
            nondum adparentium uanitatem huius suae sententiae ueritate

<note type="footnote"> 17 cf. Hebr. 4, 15 et Op. imp. I 138 15 c. Iul. Pel. I 11 <hi rend="italic">(ideo—<lb/>
             conceptionis)</hi> 18 Ps. 115, 2 19 c. duas ep. Pel. IV 29 <hi rend="italic">(seruatumconceptionis)<lb/>
             </hi> 20 cf. Op. imp. IV 55. 88 </note>

<note type="footnote"> 1 duplice <hi rend="italic">R</hi> locuntur <hi rend="italic">CN</hi> 2 ecclesia* <hi rend="italic">T</hi> 3 ipsa <hi rend="italic">R</hi> non ergo se <lb/>
            esse <hi rend="italic">TKRPN</hi> 5 deac <hi rend="italic">K</hi> 6 curabimus <hi rend="italic">T</hi> tam prolixa <hi rend="italic">TKRVPNbd</hi> <lb/>
            7 hoc <hi rend="italic">TR m. 2</hi> calumniantur concupiscentia scilicet quasi <hi rend="italic">E</hi> 8 quasi] <lb/>
            scilicet quasi <hi rend="italic">in ras. F</hi> 9 naturalg <hi rend="italic">C</hi> 10 quoJ quod <hi rend="italic">E</hi> quod <hi rend="italic">F</hi> 14 locutus <lb/>
            est <hi rend="italic">N</hi> loqutus <hi rend="italic">E</hi> cesaiam <hi rend="italic">K</hi> esayam <hi rend="italic">BSJVmp</hi>. isaiam P ysaiam <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            15 et <hi rend="italic">om. T</hi> 16 uniuersa <hi rend="italic">A</hi> similituding <hi rend="italic">T</hi> 17 sed-peccato <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 T</hi> quasi] quia <hi rend="italic">TW</hi> spiritu sancto <hi rend="italic">T</hi> natus <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            20 conmixtionem <hi rend="italic">T</hi> esse <hi rend="italic">om</hi>. p. 21 expers est (est <hi rend="italic">s. I.) F, VPbd<lb/>
             alt</hi>. expers est <hi rend="italic">FPiV</hi> 22 nunquidnam W numquid C numquid et <hi rend="italic">nam S</hi> <lb/>
            23 hac <hi rend="italic">K</hi> 24 suae huius <hi rend="italic">TKVPN</hi> scientiae <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            damnauit? quod ideo commemorandum putaui, quia Pelagius <lb/>
            sic laudat Ambrosium, ut dicat: \'beatus Ambrosius episcopus, <lb/>
            in cuius praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum <lb/>
            inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et <lb/>
            purissimum in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus <lb n="5"/>
            est reprehendere\'. paeniteat ergo eum quod sensit aduersus <lb/>
            Ambrosium, ne paeniteat eum quod sic laudauit Ambrosium. <lb/>
            habes librum et molestia longitudinis et difficultate quaestionis <lb/>
            quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, <lb/>
            quibus particulis temporum te inuenire potuit aut potuerit <lb n="10"/>
            otiosum. quem profecto, quantum me dominus adiuuare dignatus <lb/>
            est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas non tibi ingererem <lb/>
            inter publicas tuas, nisi ab homine dei, qui te familiarius <lb/>
            nouit, audissem, quod tam libenter legas, ut etiam <lb/>
            nocturnas aliquas horas lectioni uigilanter inpendas.

<note type="footnote"> 2 cf. p. 159, 25 </note>

<note type="footnote"> 4 flos] <hi rend="italic">lucet tios T 6 esset B peneteat m. 1 K ergo om. T</hi> <lb/>
            quod-eum <hi rend="italic">om. T</hi> 7 ne-Ambrosium <hi rend="italic">om. B</hi> peneteat <hi rend="italic">m. 1 K</hi> <lb/>
            9 fuit <hi rend="italic">om. P</hi> dictandum laboriosus (laborio.-us s. <hi rend="italic">I) F</hi> 10 aut] <lb/>
            ac <hi rend="italic">E</hi> 12 iungerem <hi rend="italic">B</hi> 13 nouit familiarius <hi rend="italic">P</hi> 15 <hi rend="italic">Subscr. codd. uide <lb/>
            in pag. sequ</hi>. </note> <lb n="15"/>
             
<pb n="253"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>