<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Beata itaque olea, cuius remissae sunt <lb/>
            iniquitates et cuius tecta sunt peccata, beata, cui non <lb/>
            inputauit dominus peccatum. sed illud quod remissum <lb/>
            est et tectum est et non inputatur, donec fiat in aeternam <lb/>
            inmortalitatem plena mutatio, habet uim quandam occultam, <lb n="10"/>
            unde seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem dei agricultura <lb/>
            remittatur, tegatur, non inputetur. non erit autem <lb/>
            omnino aliquid uel in carnali semine uitiosum, cum eadem <lb/>
            regeneratione, quae nunc fit per sacrum lauacrum, usque in <lb/>
            finem cuncta mala hominis purgante atque sanante eadem <lb n="15"/>
            caro, per quam facta est anima carnalis, fiet etiam spiritalis <lb/>
            ipsa, nullam legi mentis resistentem concupiscentiam carnis <lb/>
            habitura, nihil carnalis seminis emissura. sic enim accipiendum <lb/>
            est, quod ait idem apostolus: Christus dilexit ecclesiam et <lb/>
            se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans <lb n="20"/>
            eam lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi ipse <lb/>
            gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut <lb/>
            rugam aut aliquid eius modi, sic, inquam, hoc accipiendum

<note type="footnote"> 6 Ps. 31, 1. 2 19 Eph. 5, 25-27</note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om. K</hi> oleum <hi rend="italic">CF</hi> conuerti <hi rend="italic">K</hi> uertit <hi rend="italic">F</hi> 2 originali peccato <hi rend="italic">N <lb/>
            de om. KBN 3 concupiscentiae KN tractum T 4 nee PV In. 2</hi> unde <lb/>
            tamen] insit tamen unde <hi rend="italic">Fbd</hi> inde tamen <hi rend="italic">VP</hi> 5 olea <hi rend="italic">C</hi> gra <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            7 peata <hi rend="italic">T</hi> 8 imputabit <hi rend="italic">KRP</hi> quod <hi rend="italic">om. 8</hi> 9 <hi rend="italic">pr</hi>. ?§t <hi rend="italic">C om. FBbd</hi> <lb/>
            aeterna <hi rend="italic">m. 2 K</hi> aeternunl <hi rend="italic">T</hi> 10 inmortalitate <hi rend="italic">TK m. 2</hi> plena <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 K</hi> occulta <hi rend="italic">K</hi> 11 et amarus <hi rend="italic">m</hi>. 12 nec <hi rend="italic">P</hi> imputatur 8 <lb/>
            13 uitium <hi rend="italic">KN</hi> 14 regeneratio <hi rend="italic">m. 1 K</hi> generatione <hi rend="italic">C</hi> sanctum <lb/>
            <hi rend="italic">KN</hi> lauacrum <hi rend="italic">om. P</hi> 15 purgante] inpugnante1 <hi rend="italic">C</hi> 16 quS <hi rend="italic">m. 1 C</hi> <lb/>
            fiat (fiet <hi rend="italic">VP)</hi> etiam ipsa spiritalis <hi rend="italic">TKBVPN</hi> fiat etiam spiritalis ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C, E</hi> fiet spiritalis etiam ipsa <hi rend="italic">bd</hi> 17 carni <hi rend="italic">T</hi> 18 habitura <hi rend="italic">TSp</hi>. <lb/>
            20 semet <hi rend="italic">KRVPN</hi> 23 huiusmodi <hi rend="italic">KRVPN</hi> inquam] in aqua (jl <lb/>
            hoc <hi rend="italic">om. C</hi> hoc-lauacro <hi rend="italic">om. N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            est, ut eodem lanacro regenerationis et uerbo sanctificationis <lb/>
            omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque <lb/>
            sanentur, non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in <lb/>
            baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia uel <lb/>
            infirmitate contrahuntur, non ut baptisma quotiens peccatur, <lb n="5"/>
            totiens repetatur, sed quia ipso quod semel datur fit, ut non <lb/>
            solum antea, uerum etiam postea quorumlibet peccatorum <lb/>
            uenia fidelibus impetretur. quid enim prodesset uel ante <lb/>
            baptismum paenitentia, nisi baptismus sequeretur, uel postea, <lb/>
            nisi praecederet? in ipsa quoque oratione dominica, quae <lb n="10"/>
            cotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra, nisi ab eis, qui baptizati <lb/>
            sunt, diceretur? itemque elemosynarum largitas et beneficientia <lb/>
            quantalibet cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, <lb/>
            si baptizatus non esset? postremo regni caelorum ipsa felicitas, <lb n="15"/>
            ubi non habebit ecclesia maculam aut rugam aut aliquid eius <lb/>
            modi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non <lb/>
            solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum <lb/>
            erit nisi baptizatorum? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>