Subiungit autem apostolus et dicit: igitur ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quod sic intellegendum est: mente seruio legi dei non consentiendo legi peccati; carne autem seruio legi peccati habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. denique quid post haec intulerit adtendamus. nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis et captiuum aliquid tenet in corpore mortis huius, nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Iesu. audi, quare. lex enim spiritus uitae, 4 Gal. 5, 17 16 Rom. 7, 25 22 Rom. 8, 1 26 Rom. 8, 2 1 a] de P 2 libera*#ntur (ba er.) C 5 subiunget SW adiunget B 6 concupescit K 7 ista TKRVPBSW Amp . 8 licet om. P 10 dimica»tur C 11 nostra carne Rbd certamine nostro VP 12 in om. T 13 et ipsa T 14 et tota om. C 15 beatitune p. permanebit om. B 16 ipse ego T ergo K 17 legi dei seruio S carnedei om. m. 1 E lege C 20 peccati om . p. 21 poenitus P careo] tollo P intullerit K 22 inquid K condempnatio KW in his W 23 etiam-Iesu om. B nunc om. R 24 aliquid] inquit C 25 nunc his T 26 inquid K om. CF inquit, in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. liberauit, quomodo? nisi quia eius reatum peccatorum omnium remissione dissoluit, ut quamuis adhuc maneat et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non inputetur.