<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> Quamquam paulo superius et ipse apostolus <lb/>
            quomodo recte potuerit de carne sua dicere: captiuantem <lb n="5"/>
            me, satis euidenter aperuit. cum enim dixisset: scio enim <lb/>
            quia non habitat in me, id ipsum exponens adiunxit et <lb/>
            ait: hoc est in carne mea, bonum. haec ergo captiuatur <lb/>
            sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est caro. <lb/>
            carnem autem nunc appellauit, ubi est morbidus quidam <lb n="10"/>
            carnis adfectus, non ipsam corporis conformationem, cuius <lb/>
            membra non adhibenda sunt arma peccato, id est eidem <lb/>
            ipsi concupiscentiae, quae hoc carnale nostrum captiuum <lb/>
            tenet. nam quantum adtinet ad ipsam corporalem substantiam <lb/>
            atque naturam, in uiris fidelibus, siue coniugatis siue continentibus,<lb n="15"/>
            iam templum dei est. attamen, si omnino nihil <lb/>
            carnis nostrae captiuum teneretur non quidem sub diabolo, <lb/>
            quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non inputetur, <lb/>
            quod proprie lex peccati uocatur, tamen sub ipsa lege <lb/>
            peccati, hoc est sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur <lb n="20"/>
            caro nostra captiua, quomodo esset uerum, quod ait <lb/>
            idem apostolus: adoptionem expectantes, redemptionem <lb/>
            corporis nostri? in tantum igitur adhuc expectatur redemptio <lb/>
            corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captiuum <lb/>
            est sub lege peccati. unde et hic exclamans ait: infelix ego <lb n="25"/>
            homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia <lb/>
            dei per Iesum Christum dominum nostrum. ubi quid <lb/>
            intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, <lb/>
            adgrauat animam? cum ergo id ipsum corpus iam

<note type="footnote"> 1 Ioh. 20, 2 6 Rora. 7, 18 12 cf. Rom. 6, 13 22 Rom. 8, 23 <lb/>
            25 Rom. 7, 24. 25 28 Sap. 9, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 non ideo <hi rend="italic">ER alt</hi>. est <hi rend="italic">om. P</hi> 6 enim <hi rend="italic">fin. om. A</hi> 8 hoc est <hi rend="italic">om. T<lb/>
             9 ca#*ro K 12 nienbra P 13 ipse m. 1 C</hi> 18 ut] quod C ut- <lb/>
            <hi rend="italic">uocatur om. N imputatur m. 1 C</hi> 19 lege ipsa p? <hi rend="italic">20 est om. S</hi> <lb/>
            23 in-nostri <hi rend="italic">om. F</hi> igitur <hi rend="italic">om. S</hi> expectatur adhuc <hi rend="italic">BMSWAp</hi> <lb/>
            26 liberauit <hi rend="italic">TK, m. 1 CFJV</hi> 27 nostrum <hi rend="italic">om. E</hi> quid <hi rend="italic">om. R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            incorruptibile recipietur, plena erit liberatio a corpore mortis huius, <lb/>
            a quo non liberantur, qui sunt ad poenam resurrecturi. ad <lb/>
            corpus ergo mortis huius intellegitur pertinere, ut alia lex <lb/>
            in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit <lb/>
            aduersus spiritum, etsi mentem non subiuget, <lb n="5"/>
            quia et spiritus concupiscit aduersus carnem. atque ita <lb/>
            quamuis lex ipsa peccati captiuum teneat aliquid carnis, <lb/>
            unde resistat legi mentis, non tamen regnat in nostro licet <lb/>
            mortali corpore, si non oboeditur desideriis eius. solent enim <lb/>
            et hostes, aduersus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine <lb n="10"/>
            et uicti aliquid tenere captiuum. quod in carne nostra <lb/>
            quamuis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis <lb/>
            est, quia ipsa uitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, <lb/>
            caro autem nostra ab ea peste morboque sanata et tota inmortalitate <lb/>
            uestita in aeterna beatitudine permanebit. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>