<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Vemm illud quod ait: uideo autem aliam legem <lb/>
            in membris meis repugnantem legi mentis meae, ipsa <lb n="15"/>
            est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne <lb/>
            peccati. quod autem dixit: et captiuantem me sub lege <lb/>
            peccati, hoc est: sub se ipsa, quae est in membris meis, <lb/>
            aut captiuantem dixit captiuare conantem, id est ad consentiendum <lb/>
            inplendumque cogentem, aut potius — quod non <lb n="20"/>
            habet controuersiam — captiuantem secundum carnem, quam <lb/>
            nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati uocat,. <lb/>
            non utique in ea ullum inlicitum desiderium, cui mens oboedire <lb/>
            non debeat, commoueret. quod autem non ait: captiuantem <lb/>
            carnem meam, sed: captiuantem me, hinc factum est, ut <lb n="25"/>
            sensus hic alius quaereretur et acciperemus captiuantem, <lb/>
            uelut dixisset: captiuare conantem. sed cur non diceret: captiuantem <lb/>
            me, ubi uellet intellegi carnem suam? an non dictum <lb/>
            est de Iesu, cum in monumento non fuisset caro eius inuenta:

<note type="footnote"> 4 Rom. 7, 22. 23 10 II Cor. 4, 16 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 mihi legem B esse om. P 2 dixit F</hi> 3 quia et nolo et concupisco <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 4 inquit <hi rend="italic">om. W</hi> 5 legem aliam <hi rend="italic">E</hi> 8 condelectatio] e <lb/>
            delectatio <hi rend="italic">W</hi> legis <hi rend="italic">TF</hi> 11 est timor P 12 delectemur <hi rend="italic">m. 1 C</hi> <lb/>
            11 autem <hi rend="italic">om. KRN</hi> 15 repugnante <hi rend="italic">W</hi> 16 iste <hi rend="italic">W om. S</hi> 19 captiuanae <lb/>
            <hi rend="italic">(supra</hi> te <hi rend="italic">add</hi>. rè) <hi rend="italic">B</hi> 22 nisi ut <hi rend="italic">K</hi> 26 alius hic <hi rend="italic">W</hi> 28 uelet <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            29 non fuisset in monumento jju </note> <lb/>
             
<pb n="246"/>
            tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum? <lb/>
            num ideo non recte dictum est, quia non dictum est 'carnem\' <lb/>
            uel \'corpus domini mei,\' sed: dominum meum? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>