Vemm illud quod ait: uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. quod autem dixit: et captiuantem me sub lege peccati, hoc est: sub se ipsa, quae est in membris meis, aut captiuantem dixit captiuare conantem, id est ad consentiendum inplendumque cogentem, aut potius — quod non habet controuersiam — captiuantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati uocat,. non utique in ea ullum inlicitum desiderium, cui mens oboedire non debeat, commoueret. quod autem non ait: captiuantem carnem meam, sed: captiuantem me, hinc factum est, ut sensus hic alius quaereretur et acciperemus captiuantem, uelut dixisset: captiuare conantem. sed cur non diceret: captiuantem me, ubi uellet intellegi carnem suam? an non dictum est de Iesu, cum in monumento non fuisset caro eius inuenta: 4 Rom. 7, 22. 23 10 II Cor. 4, 16 1 mihi legem B esse om. P 2 dixit F 3 quia et nolo et concupisco F 4 inquit om. W 5 legem aliam E 8 condelectatio] e delectatio W legis TF 11 est timor P 12 delectemur m. 1 C 11 autem om. KRN 15 repugnante W 16 iste W om. S 19 captiuanae (supra te add . rè) B 22 nisi ut K 26 alius hic W 28 uelet W 29 non fuisset in monumento jju tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum? num ideo non recte dictum est, quia non dictum est 'carnem\' uel \'corpus domini mei,\' sed: dominum meum?