<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde adiungit apostolus: scio enim quia non <lb/>
            habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle <lb/>
            enim adiacet mihi, perficere autem bonum non

<note type="footnote">3 Ex. 20, 17 7 Rom. 7, 17 15 Rom. 6, 13 26 Rom. 7, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 bona est <hi rend="italic">P</hi> 2 et hoc <hi rend="italic">N</hi> enim uult <hi rend="italic">A</hi> 6 neçquaquam <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            7 iam <hi rend="italic">om. N</hi> 8 ill <hi rend="italic">om. BMWAmp</hi> id quod <hi rend="italic">om. S</hi> habitat in <lb/>
            <hi rend="italic">me N 16 facere om. N 17 in corpore R 18 illud operor N</hi> <lb/>
            19 displicit <hi rend="italic">K</hi> 20 agnuscat <hi rend="italic">K</hi> 21 !Jtatuen**te <hi rend="italic">K</hi> esse <hi rend="italic">om. K</hi> <lb/>
            23 in me habitat <hi rend="italic">S</hi> 25 corporis ministerio <hi rend="italic">RVbd</hi> 27 hoc] id R <lb/>
            28 adiecit <hi rend="italic">K</hi> inuenio <hi rend="italic">om. TKVP</hi> </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb/>
             
<pb n="244"/>
            inuenio. hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum, <lb/>
            quando desideria mala nulla sunt, sicut tunc perficitur malum, <lb/>
            quando malis desideriis oboeditur. quando autem sunt quidem, <lb/>
            sed non eis oboeditur, nec malum perficitur, quia non eis <lb/>
            oboeditur, nec bonum, quia sunt, sed fit ex aliqua parte <lb n="5"/>
            bonum, quia concupiscentiae malae non consentitur, et ex <lb/>
            aliqua parte remanet malum, quia uel concupiscitur. ideo ergo <lb/>
            apostolus non ait facere bonum sibi non adiacere, sed perficere. <lb/>
            multum enim boni facit, qui facit quod scriptum est: <lb/>
            post concupiscentias tuas non eas, sed non perficit, <lb n="10"/>
            quia non inplet quod scriptum est: non concupiscas. ad <lb/>
            hoc ergo dixit lex: non concupisces, ut nos in hoc morbo <lb/>
            inuenientes iacere medicinam gratiae quaereremus et in eo <lb/>
            praecepto sciremus, et quo debeamus in hac mortalitate proficiendo <lb/>
            conari et quo possit a nobis in illa inmortalitate <lb n="15"/>
            beatissima perueniri; nisi enim quandoque perficiendum esset, <lb/>
            nunquam iubendum esset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>