Deinde adiungit apostolus: scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non 3 Ex. 20, 17 7 Rom. 7, 17 15 Rom. 6, 13 26 Rom. 7, 18 1 bona est P 2 et hoc N enim uult A 6 neƧquaquam T 7 iam om. N 8 ill om. BMWAmp id quod om. S habitat in me N 16 facere om. N 17 in corpore R 18 illud operor N 19 displicit K 20 agnuscat K 21 !Jtatuen**te K esse om. K 23 in me habitat S 25 corporis ministerio RVbd 27 hoc] id R 28 adiecit K inuenio om. TKVP 16 inuenio. hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum, quando desideria mala nulla sunt, sicut tunc perficitur malum, quando malis desideriis oboeditur. quando autem sunt quidem, sed non eis oboeditur, nec malum perficitur, quia non eis oboeditur, nec bonum, quia sunt, sed fit ex aliqua parte bonum, quia concupiscentiae malae non consentitur, et ex aliqua parte remanet malum, quia uel concupiscitur. ideo ergo apostolus non ait facere bonum sibi non adiacere, sed perficere. multum enim boni facit, qui facit quod scriptum est: post concupiscentias tuas non eas, sed non perficit, quia non inplet quod scriptum est: non concupiscas. ad hoc ergo dixit lex: non concupisces, ut nos in hoc morbo inuenientes iacere medicinam gratiae quaereremus et in eo praecepto sciremus, et quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari et quo possit a nobis in illa inmortalitate beatissima perueniri; nisi enim quandoque perficiendum esset, nunquam iubendum esset.