<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Multum autem fallitur homo: qui consentiens

<note type="footnote">10 </note>concupiscentiae carnis suae et quod illa desiderat decernens <lb/>
            facere et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: non <lb/>
            ego operor illud, etiamsi oderit, quia consentit. simul enim <lb/>
            est utrumque: et ipse odit, quia malum esse nouit, et ipse <lb/>
            facit, quia facere statuit. iam uero si et illud addat, quod <lb/>
            scriptura prohibet dicens: neque exhibueritis membra <lb n="15"/>
            uestra arma iniquitatis peccato, ut quod facere statuit <lb/>
            in corde, etiam corpore conpleat, et ideo dicat: non ego <lb/>
            operor illud, sed quod habitat in me peccatum, quia <lb/>
            cum id decernit et facit displicet sibi, tantum errat, ut nec

<note type="footnote">20 </note>se ipsum agnoscat, quando, cum ex toto ipse sit et corde <lb/>
            statuente et corpore inplente, adhuc se ipsum esse non putat. 
</p><p><milestone n="29" unit="altchapter"/>Qui ergo dicit: iam non ego operor illud, <lb/>
            sed quod habitat in me peccatum, si tantummodo concupiscit, <lb/>
            uerum dicit, non si cordis consensione decernit aut <lb/>
            etiam ministerio corporis perficit. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>