Multum autem fallitur homo: qui consentiens 10 concupiscentiae carnis suae et quod illa desiderat decernens facere et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: non ego operor illud, etiamsi oderit, quia consentit. simul enim est utrumque: et ipse odit, quia malum esse nouit, et ipse facit, quia facere statuit. iam uero si et illud addat, quod scriptura prohibet dicens: neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, ut quod facere statuit in corde, etiam corpore conpleat, et ideo dicat: non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, quia cum id decernit et facit displicet sibi, tantum errat, ut nec 20 se ipsum agnoscat, quando, cum ex toto ipse sit et corde statuente et corpore inplente, adhuc se ipsum esse non putat. Qui ergo dicit: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, si tantummodo concupiscit, uerum dicit, non si cordis consensione decernit aut etiam ministerio corporis perficit.