<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> In eis ergo, qui regenerantur in Christo cum <lb/>
            remissionem accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique <lb/>
            necesse est ut reatus etiam huius licet adhuc manentis concupiscentiae <lb n="15"/>
            remittatur, ut in peccatum, sicut dixi, non inputetur. <lb/>
            nam sicut eorum peccatorum, quae manere non <lb/>
            possunt, quoniam cum fiunt praetereunt, reatus tamen manet <lb/>
            et, nisi remittatur, in aeternum manebit, sic illius, quando <lb/>
            remittitur, reatus aufertur. hoc est enim non habere peccatum, <lb n="20"/>
            , reum non esse peccati. nam si quisquam uerbi gratia fecerit <lb/>
            adulterium, etiamsi numquam deinceps faciat, reus est adulterii, <lb/>
            donec reatus ipsius indulgentia remittatur. habet ergo peccatum, <lb/>
            quamuis illud quod admisit iam non sit, quia cum tempore <lb/>
            quo factum est praeteriit. nam si a peccando desistere hoc <lb n="25"/>
            esset non habere peccata, sufficeret, ut hoc nos moneret

<note type="footnote"> 1 Ps. 102, 3. 4 6 cf. Rom. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 propitius fit <hi rend="italic">N</hi> omnibus iniquitatibus nostris dominus <hi rend="italic">BMSWAm</hi> <lb/>
            2 et <hi rend="italic">om. PN</hi> langores <hi rend="italic">K</hi> 3 redimet <hi rend="italic">TE</hi> 7 cottidie <hi rend="italic">TBSWmp</hi>. <lb/>
            que cotidie <hi rend="italic">P</hi> 8 etiam] iam <hi rend="italic">m</hi> autem P 9 accipiunt <hi rend="italic">A</hi> 10 iam] <lb/>
            tam <hi rend="italic">K</hi> aetate <hi rend="italic">om. P</hi> 11 admoueri] iam moueri <hi rend="italic">TKVPN</hi> moueri <lb/>
            <hi rend="italic">Rbd</hi> minime <hi rend="italic">T</hi> 12 procatius <hi rend="italic">C</hi> pcacius <hi rend="italic">B</hi> desinant <hi rend="italic">PN</hi> debeat <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 his S 15 libet <hi rend="italic">E</hi> 19 nisi <hi rend="italic">om. B</hi> remittantur <lb/>
            <hi rend="italic">BMSWAmp</hi> remitta*tur <hi rend="italic">K</hi> sicut <hi rend="italic">BSm</hi> illius concupiscentiae <lb/>
            <hi rend="italic">KMVPN</hi> 20 reatus <hi rend="italic">om. W</hi> 22 nusquam p. 24 amisit <hi rend="italic">K</hi> amisit <hi rend="italic">EB</hi> <lb/>
            25 desisteret <hi rend="italic">K</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb/>
             
<pb n="242"/>
            scriptura: fili, peccasti, non adicias iterum; non autem <lb/>
            sufficit, sed addidit: et de pristinis deprecare, ut tibi <lb/>
            remittantur. manent ergo, nisi remittantur. sed quomodo <lb/>
            manent, si praeterita sunt, nisi quia praeterierunt actu, manent <lb/>
            reatu? sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam illud maneat <lb n="5"/>
            actu, praetereat reatu. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>