<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Si autem quaeritur, quomodo ista concupiscentia <lb/>
            carnis maneat in regenerato, in quo uniuersorum facta est <lb/>
            remissio peccatorum, quandoquidem per ipsam seminatur et <lb/>
            cum ipsa carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati aut <lb/>
            certe, si in parente baptizato potest esse et peccatum non <lb n="15"/>
            esse, cur eadem ipsa in prole peccatum sit: ad haec respondetur <lb/>
            dimitti concupiscentiam carnis in baptismo, non ut non <lb/>
            sit, sed ut in peccatum non inputetur. quamuis autem reatu <lb/>
            suo iam soluto manet tamen, donec sanetur omnis infirmitas <lb/>
            nostra proficiente renouatione interioris hominis de die in <lb n="20"/>
            diem cum exterior induerit incorruptionem; non enim substantialiter <lb/>
            manet, sicut aliquod corpus aut spiritus, sed <lb/>
            affectio est quaedam malae qualitatis, sicut languor. non ergo <lb/>
            aliquid remanet, quod non remittatur, cum fit, sicut scriptum

<note type="footnote"> 17 c. Iol. Pel. VI 51 <hi rend="italic">(dimitti—mamt tamen)</hi> 21 cf. I Cor. <lb/>
            15, 53 23 cf. c. Iul. Pel. VI 53 </note>

<note type="footnote"> 2 eam commouenda <hi rend="italic">P</hi> pudendam <hi rend="italic">P</hi> 3 deputatur <hi rend="italic">T</hi> reputetur <hi rend="italic">BN</hi> <lb/>
            4 tamen <hi rend="italic">om. R</hi> non accidit naturae <hi rend="italic">B</hi> naturae nostrae <hi rend="italic">VP</hi> <lb/>
            accedit <hi rend="italic">KR</hi> de <hi rend="italic">om. KRN</hi> 5 tSquS (qui <hi rend="italic">add. m. 2) C</hi> 6 matrg <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            7 nascetur <hi rend="italic">KRN</hi> prolis <hi rend="italic">KR</hi> obligata est <hi rend="italic">B</hi> 8 qui P uirgo <lb/>
            <hi rend="italic">CFERbd:</hi> quoniam uirgo <hi rend="italic">TKVPN</hi> 14 carnis <hi rend="italic">m. 1 C</hi> prolis <hi rend="italic">TK</hi> <lb/>
            15 esse] et esse <hi rend="italic">TKRN</hi> 16 ab <hi rend="italic">S</hi> hoc <hi rend="italic">N</hi> 17 dimittit <hi rend="italic">R</hi> concupiscentia <lb/>
            S 19 omnis <hi rend="italic">om. E</hi> 21 cum] et cum <hi rend="italic">TK, m. 1 V</hi> et <lb/>
            dum <hi rend="italic">BMWAm\\jl</hi> corruptionem <hi rend="italic">&lt;StfL\'ip</hi>. non] <hi rend="italic">n5 A</hi> 23 langor <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            24 non <hi rend="italic">om. W</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="241"/>
            est: propitius dominus omnibus iniquitatibus nostris, <lb/>
            sed, donec fiat et quod sequitur: qui sanat omnes languores <lb/>
            tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam, <lb/>
            manet in corpore mortis huius carnalis concupiscentia, cuius <lb/>
            uitiosis desideriis ad inlicita perpetranda non oboedire praecipimur, <lb n="5"/>
            ne regnet peccatum in nostro mortali corpore. quae <lb/>
            tamen concupiscentia cotidie minuitur in proficientibus . et <lb/>
            continentibus accedente etiam senectute multo maxime. qui <lb/>
            uero ei nequiter seruiunt, tantas in eis uires accipit, ut <lb/>
            plerumque iam aetate deficientibus membris eisdemque partibus <lb n="10"/>
            corporis ad illud opus admoueri minus ualentibus turpius <lb/>
            et procacius insanire non desinat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>