<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Quapropter natos non ex bono, quo bonae <lb/>
            sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene quidem <lb/>
            utuntur nuptiae, de quo tamen erubescunt et nuptiae, reos <lb/>
            diabolus paruulos tenet, quia, cum sint ipsae honorabiles in <lb n="15"/>
            omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis, etiamsi torum <lb/>
            habeant inmaculatum non solum a fornicationibus et adulteriis, <lb/>
            quae sunt flagitia damnabilia, uerum etiam ab illis excessibus <lb/>
            concumbendi, qui non fiunt causa prolis uoluntate dominante, <lb/>
            sed causa uoluptatis uincente libidine, quae sunt in coniugibus <lb n="20"/>
            peccata uenialia, tamen, cum uentum fuerit ad opus generandi, <lb/>
            ipse ille licitus honestusque concubitus non potest esse sine <lb/>
            ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis. <lb/>
            qui certe ardor, siue sequatur siue praeueniat uoluntatem, <lb/>
            non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio mouet <lb n="25"/>
            membra, quae moueri uoluntate non possunt, atque ita se <lb/>
            indicat non imperantis famulum, sed inoboedientis supplicium

<note type="footnote"> 3 c. Iul. Pel. VI 64 <hi rend="italic">(qui-maiori)</hi> 15 cf. Hebr. 13, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 maiores <hi rend="italic">m. 1 CB, E</hi> infantis <hi rend="italic">T</hi> infantiles <hi rend="italic">E, m. 1 C</hi> 2 aetates <lb/>
            <hi rend="italic">EC m. 1</hi> 8 maiorg <hi rend="italic">BMWAma</hi>. maiore <hi rend="italic">S</hi> maior est <hi rend="italic">K</hi> pena <lb/>
            <hi rend="italic">VSW</hi> 12 quiapropter <hi rend="italic">K</hi> natus <hi rend="italic">G om. T</hi> 13 nuptiae sunt <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 ipsi <hi rend="italic">C</hi> ipse <hi rend="italic">KP</hi> 16 p proprie <hi rend="italic">KP</hi> 19 quia <hi rend="italic">E</hi> uoluptate <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            damnande <hi rend="italic">S</hi> 20 uoluntatis <hi rend="italic">T</hi> 21 uentalia <hi rend="italic">K</hi> cum] tum <hi rend="italic">K</hi> dum <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            uentum <hi rend="italic">CTVP:</hi> uenturum <hi rend="italic">FERbd om. KN</hi> ad <hi rend="italic">om. N</hi> 22 ille <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 23 posset <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 24 ardor <hi rend="italic">om. m. 1 M</hi> 25 quasi <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            26 sola uoluntate <hi rend="italic">KMVPN</hi> 27 indicant <hi rend="italic">CF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="240"/>
            uoluntatis nec libero arbitrio, sed inlecebroso aliquo stimulo <lb/>
            commouendum et ideo pudendum. ex hac carnis concupiscentia, <lb/>
            quae licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, <lb/>
            tamen naturae non accidit nisi de peccato, ex hac, inquam, <lb/>
            concupiscentia carnis tamquam filia peccati et, quando illi ad <lb n="5"/>
            turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum quaecumque <lb/>
            nascitur proles originali est obligata peccato, nisi in <lb/>
            illo renascatur, quem sine ista concupiscentia uirgo concepit, <lb/>
            propterea, quando nasci est in carne dignatus, sine peccato <lb/>
            solus est natus. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>