<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc generi humano inflictum uulnus a diabolo quidquid <lb/>
            per illud nascitur cogit esse sub diabolo, tamquam de suo <lb n="15"/>
            frutice fructum iure decerpat, non quod ab illo sit natura <lb/>
            humana, quae non est nisi ex deo, sed uitium, quod non est <lb/>
            ex deo. non enim propter se ipsam, quae laudabilis est, <lb/>
            quia opus dei est, sed propter damnabile uitium, quo uitiata <lb/>
            est, natura humana damnatur. et propter quod damnatur, <lb n="20"/>
            propter hoc et damnabili diabolo subiugatur, quia et ipse diabolus <lb/>
            spiritus inmundus est et utique bonum, quod spiritus, <lb/>
            malum, quod inmundus, quoniam spiritus est natura, inmundus <lb/>
            est uitio: quorum duorum illud a deo est, hoc ab

<note type="footnote"> 1 Ex. 20, 17 2 Eccli. 18, 30 14 c. Iul. Pel. VI 58 <hi rend="italic">(Hocdecerpat);<lb/>
             </hi> Op. imp. I 109 16 cf. Op. imp. c. Iul. III 182, V 30 <lb/>
            20 c. Iul. Pel. 1. VI 63 <hi rend="italic">(natura-239,</hi> 2 <hi rend="italic">inmundi sunt)</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 sit <hi rend="italic">W</hi> non concupiscas <hi rend="italic">om. C</hi> concupisces <hi rend="italic">bd</hi> saltim <hi rend="italic">PN</hi> <lb/>
            2 alibi scriptum legitur (i <hi rend="italic">8 quia er. C et om. SAm</hi> 4 ex peccato <lb/>
            <hi rend="italic">VPSAm</hi> factum <hi rend="italic">N</hi> uicerit <hi rend="italic">ex</hi> fecerit <hi rend="italic">B</hi> facit reum <hi rend="italic">CE</hi> <lb/>
            facit uerum F 5 **generato <hi rend="italic">C</hi> 6 generato <hi rend="italic">KW m. 1</hi> 7 iuberent <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            oboedit <hi rend="italic">KRPN</hi> 8 facta <hi rend="italic">SW</hi> 9 ipse <hi rend="italic">C</hi> fecit <hi rend="italic">N</hi> 10 et] <lb/>
            et itemque sic <hi rend="italic">K</hi> itemque sicut <hi rend="italic">N</hi> manus-facit <hi rend="italic">om. B</hi> itemque <lb/>
            sic <hi rend="italic">om. KN</hi> 11 sicut] sic <hi rend="italic">KRN</hi> 14 uulnus] uulgus <hi rend="italic">B</hi> quidquid-diabolo <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> quicquid <hi rend="italic">TPB</hi> 16 fructice <hi rend="italic">K</hi> 17 ex s. <hi rend="italic">exp</hi>. <lb/>
            a <hi rend="italic">m. 2 M</hi> 18 propter-sed <hi rend="italic">om. T</hi> ipsa <hi rend="italic">KR</hi> 24 <hi rend="italic">pr</hi>. est <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            a deo] cadeo <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="239"/>
            ipso. non itaque tenet homines, siue maioris siue infantilis <lb/>
            aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod inmundi <lb/>
            sunt. qui ergo miratur quia creatura dei subditur diabolo, <lb/>
            non miretur; subditur enim creatura dei creaturae dei, minor <lb/>
            maiori, quia homo angelo, nec tamen propter naturam, sed <lb n="5"/>
            propter uitium, quia inmundus inmundo. hic est fructus eius <lb/>
            ex antiqua inmunditiae stirpe, quam plantauit in homine, <lb/>
            maiores quidem poenas ultimo iudicio, quanto est inmundior, <lb/>
            ipse passurus; uerumtamen et quibus in illa damnatione <lb/>
            tolerabilius erit, huic sunt subditi uelut principi auctorique <lb n="10"/>
            peccati, quia nulla erit damnationis causa nisi peccatum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>