Hoc generi humano inflictum uulnus a diabolo quidquid per illud nascitur cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat, non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi ex deo, sed uitium, quod non est ex deo. non enim propter se ipsam, quae laudabilis est, quia opus dei est, sed propter damnabile uitium, quo uitiata est, natura humana damnatur. et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur, quia et ipse diabolus spiritus inmundus est et utique bonum, quod spiritus, malum, quod inmundus, quoniam spiritus est natura, inmundus est uitio: quorum duorum illud a deo est, hoc ab 1 Ex. 20, 17 2 Eccli. 18, 30 14 c. Iul. Pel. VI 58 (Hocdecerpat); Op. imp. I 109 16 cf. Op. imp. c. Iul. III 182, V 30 20 c. Iul. Pel. 1. VI 63 (natura-239, 2 inmundi sunt) 1 sit W non concupiscas om. C concupisces bd saltim PN 2 alibi scriptum legitur (i 8 quia er. C et om. SAm 4 ex peccato VPSAm factum N uicerit ex fecerit B facit reum CE facit uerum F 5 **generato C 6 generato KW m. 1 7 iuberent N oboedit KRPN 8 facta SW 9 ipse C fecit N 10 et] et itemque sic K itemque sicut N manus-facit om. B itemque sic om. KN 11 sicut] sic KRN 14 uulnus] uulgus B quidquid-diabolo om. C quicquid TPB 16 fructice K 17 ex s. exp . a m. 2 M 18 propter-sed om. T ipsa KR 24 pr . est om. N a deo] cadeo P ipso. non itaque tenet homines, siue maioris siue infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod inmundi sunt. qui ergo miratur quia creatura dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura dei creaturae dei, minor maiori, quia homo angelo, nec tamen propter naturam, sed propter uitium, quia inmundus inmundo. hic est fructus eius ex antiqua inmunditiae stirpe, quam plantauit in homine, maiores quidem poenas ultimo iudicio, quanto est inmundior, ipse passurus; uerumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi uelut principi auctorique peccati, quia nulla erit damnationis causa nisi peccatum.