<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Haec omnino concupiscentia, haec lex peccati <lb/>
            habitans in membris, cui lex iustitiae uetat oboedire dicente <lb/>
            apostolo: non ergo regnet peccatum in uestro mortali <lb/>
            corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis <lb/>
            membra uestra arma iniquitatis peccato, <lb n="20"/>
            haec, inquam, concupiscentia, quae solo sacramento regenerationis <lb/>
            expiatur, profecto peccati uinculum generatione traicit <lb/>
            in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione soluantur. nam <lb/>
            ipsa quidem concupiscentia iam non est peccatum in regeneratis, <lb/>
            quando illi ad inlicita opera non consentitur, atque <lb n="25"/>
            ut ea perpetrent a regina mente membra non dantur, ut si

<note type="footnote"> 3 cf. Rom. 1, 23 7 cf. Gen. 3, 7 18 Rom. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 autem <hi rend="italic">om. N</hi> 2 qua] quare <hi rend="italic">CN</hi> 3 fuerunt <hi rend="italic">TVPN</hi> non <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">om. S</hi> 4 esse <hi rend="italic">om</hi>. qJ. 5 esse nuncupatam ja 6 esse subditus <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            subditum <hi rend="italic">T</hi> 8 concumbendam <hi rend="italic">S</hi> 10 cinicorum CJJ. 11 phylosophorum <lb/>
            <hi rend="italic">TFBp</hi>. est <hi rend="italic">om. S</hi> 12 quoniam] quod <hi rend="italic">N</hi> licetum <hi rend="italic">K</hi> 13 inmunditia <lb/>
            merito <hi rend="italic">KN</hi> inmunditise <hi rend="italic">T</hi> 15 clynici <hi rend="italic">T</hi> cinici <hi rend="italic">CB</hi> <lb/>
            17 oboediri <hi rend="italic">TKPN</hi> 19 exhibuistis <hi rend="italic">C</hi> exhibeatis <hi rend="italic">b</hi> 21 sola <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 regeneratione <hi rend="italic">Rbd</hi> trahit <hi rend="italic">(in mg</hi>. traicit) <hi rend="italic">E</hi> 24 generatis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 illis <hi rend="italic">R</hi> 26 perpetret <hi rend="italic">TKBVPN</hi> mentg <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            non fit quod scriptum est: non concupiscas, fiat saltem <lb/>
            quod alibi legitur: post concupiscentias tuas non eas. <lb/>
            sed quia modo quodam loquendi peccatum uocatur, quod et <lb/>
            peccato facta est et peccatum, si uicerit, facit, reatus eius <lb/>
            ualet in generato, quem reatum Christi gratia per remissionem <lb n="5"/>
            omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam <lb/>
            modo iubenti non oboediat, ualere non sinit. sic autem uocatur <lb/>
            peccatum, quia peccato facta est, cum iam in regeneratis non <lb/>
            sit ipsa peccatum, sicut uocatur lingua locutio, quam facit <lb/>
            lingua, et manus uocatur scriptura, quam facit manus; itemque <lb n="10"/>
            sic uocatur peccatum, quia peccatum, si uincit, facit, sicut <lb/>
            uocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod <lb/>
            pigros faciat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>