Haec omnino concupiscentia, haec lex peccati habitans in membris, cui lex iustitiae uetat oboedire dicente apostolo: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, haec, inquam, concupiscentia, quae solo sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati uinculum generatione traicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione soluantur. nam ipsa quidem concupiscentia iam non est peccatum in regeneratis, quando illi ad inlicita opera non consentitur, atque ut ea perpetrent a regina mente membra non dantur, ut si 3 cf. Rom. 1, 23 7 cf. Gen. 3, 7 18 Rom. 6, 12 1 autem om. N 2 qua] quare CN 3 fuerunt TVPN non S se om. S 4 esse om . qJ. 5 esse nuncupatam ja 6 esse subditus T subditum T 8 concumbendam S 10 cinicorum CJJ. 11 phylosophorum TFBp . est om. S 12 quoniam] quod N licetum K 13 inmunditia merito KN inmunditise T 15 clynici T cinici CB 17 oboediri TKPN 19 exhibuistis C exhibeatis b 21 sola R 22 regeneratione Rbd trahit (in mg . traicit) E 24 generatis S 25 illis R 26 perpetret TKBVPN mentg K non fit quod scriptum est: non concupiscas, fiat saltem quod alibi legitur: post concupiscentias tuas non eas. sed quia modo quodam loquendi peccatum uocatur, quod et peccato facta est et peccatum, si uicerit, facit, reatus eius ualet in generato, quem reatum Christi gratia per remissionem omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo iubenti non oboediat, ualere non sinit. sic autem uocatur peccatum, quia peccato facta est, cum iam in regeneratis non sit ipsa peccatum, sicut uocatur lingua locutio, quam facit lingua, et manus uocatur scriptura, quam facit manus; itemque sic uocatur peccatum, quia peccatum, si uincit, facit, sicut uocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat.