<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia, <lb/>
            qua pudenda facta sunt, quae prius pudenda non <lb/>
            fuerant, nonne respondebit se in membris hominis post peccatum <lb/>
            esse coepisse? et ideo legem peccati uerbis apostolicis <lb/>
            nuncupatam, quod hominem sibi subditum fecerit, quia deo <lb n="5"/>
            suo subditus esse noluit, seque esse, de qua et primi coniugati <lb/>
            tunc erubuerunt, quando pudenda texerunt, et nunc <lb/>
            omnes erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt <lb/>
            neque huius operis testes audent habere uel filios, <lb/>
            quos inde genuerunt? cui uerecundiae naturali Cynicorum <lb n="10"/>
            error philosophorum mirabili inpudentia reluctatus est, quandoquidem <lb/>
            hoc, quoniam licitum esset honestumque, cum coniuge <lb/>
            palam faciendum esse censebant. unde merito inmunditia <lb/>
            huius inpudentiae caninum nomen accepit; ex hoc quippe <lb/>
            Cynici nuncupati sunt. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>