<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Iam nunc si quodam modo interrogemus bona <lb/>
            illa nuptialia, unde ab eis potuerit peccatum in paruulos <lb/>
            propagari, respondebit nobis operatio propagandae prolis: ego <lb n="10"/>
            in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. <lb/>
            ad me namque pertinet illa benedictio dei: crescite <lb/>
            et multiplicamini. ad ho; opus bonum diuersi sexus diuersa <lb/>
            membra sunt condita, quae quidem ante peccatum iam erant, <lb/>
            sed pudenda non erant. respondebit pudicitiae fides: si peccatum <lb n="15"/>
            non fuisset, quid me in paradiso securius esse potuisset, ubi <lb/>
            nec stimularet mea nec alterius me libido temptaret? respondebit <lb/>
            etiam conubii sacramentum: de me ante peccatum dictum <lb/>
            est in paradiso: relinquet homo patrem et matrem et <lb/>
            adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, quod <lb n="20"/>
            magnum sacramentum dicit apostolus in Christo et in <lb/>
            ecclesia. quod ergo est in Christo et in ecclesia magnum, <lb/>
            hoc in singulis quibusque uiris atque uxoribus minimum, sed <lb/>
            tamen coniunctionis inseparabilis sacramentum. quid horum <lb/>
            est in nuptiis, unde peccati uinculum transiret in posteros? <lb n="25"/>
            nempe nihil; et certe his tribus bonis perfecte se haberet <lb/>
            bonitas nuptiarum, quibus bonis etiam nunc bonae sunt nuptiae.

<note type="footnote"> 7 cf. Ioh. 1, 12 12 Gen. 1, 28 19 Gen. 2, 24 21 Eph. 5, 32 </note>

<note type="footnote"> 1 humanum <hi rend="italic">K</hi> mancipari 8 6 frustata <hi rend="italic">TW m. 1</hi> 7 qui <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            9 poterit <hi rend="italic">N</hi> originale peccatum <hi rend="italic">m</hi> 10 opera <hi rend="italic">C</hi> 11 fuit <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            amissum <hi rend="italic">EK</hi> 13 diuersig <hi rend="italic">C</hi> sexsus <hi rend="italic">F</hi> 14 sunt membra 8 <lb/>
            quidem (qui a. <hi rend="italic">1.) K</hi> condita quidem <hi rend="italic">A</hi> 15 respondit 8 16 me] <lb/>
            nisi me <hi rend="italic">T</hi> esse-alterius <hi rend="italic">om. T</hi> 17 simularet <hi rend="italic">m</hi> famularetur <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            temperaret <hi rend="italic">R</hi> respondit <hi rend="italic">S</hi> 18 meo <hi rend="italic">N</hi> ante <hi rend="italic">om. N</hi> peccato <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            20 erit <hi rend="italic">T</hi> 21 in <hi rend="italic">fin. om</hi>. p. 22 est <hi rend="italic">om. P</hi> 26 et <hi rend="italic">om. T</hi> habere <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            27 sunt bonae <hi rend="italic">N</hi> </note> 
<pb n="237"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>