<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Non enim fides dubitat christiana, quam noui <lb/>
            haeretici obpugnare coeperunt, et eos, qui lauacro regenerationis <lb n="5"/>
            abluuntur, redimi de diaboli potestate et eos, qui <lb/>
            nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam paruulos filios <lb/>
            redemptorum sub eiusdem diaboli esse potestate captiuos, <lb/>
            nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. ad omnes namque <lb/>
            pertinere non dubitamus aetates illud de quo apostolus loquitur <lb n="10"/>
            beneficium dei: qui eruit nos de potestate tenebrarum <lb/>
            et transtulit in regnum filii caritatis suae. ab hac <lb/>
            igitur potestate tenebrarum, quarum est diabolus princeps, <lb/>
            id est a potestate diaboli et angelorum eius, quisquis erui <lb/>
            cum baptizantur negauerit paruulos, ipsorum ecclesiae sacramentorum <lb n="15"/>
            ueritate conuincitur, quae nulla haeretica nouitas <lb/>
            in ecclesia Christi auferre uel mutare permittitur regente <lb/>
            atque adiuuante capite totum corpus suum, pusillos cum <lb/>
            magnis. in ueritate itaque, non in falsitate potestas diabolica <lb/>
            exorcizatur in paruulis, eique\' renuntiant, quia per sua non <lb n="20"/>
            possunt, per corda et ora gestantium, ut eruti a potestate <lb/>
            tenebrarum in regnum sui domini transferantur. quid ergo in <lb/>
            eis est, per quod in potestate diaboli teneantur, donec eruantur <lb/>
            inde per sacramentum baptismatis Christi? quid est nisi <lb/>
            peccatum? non enim aliud inuenit diabolus, unde posset

<note type="footnote"> 4 c. Iul. Pel. VI 22 <hi rend="italic">(fides-12 suae)</hi> 11 Col. 1. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 explicet <hi rend="italic">Pb</hi> hoc <hi rend="italic">om. RP</hi> 4 enim s. <hi rend="italic">l. K om. R</hi> 5 expugnare <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 6 obluuntur <hi rend="italic">K</hi> diabuli (u <hi rend="italic">pro o fere semper) K</hi> 8 pote- <lb/>
            <hi rend="italic">state diaboli esse T diaboli potestate esse B</hi> potestate esse S potestateip <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 9 eiusdem <hi rend="italic">N</hi> 12 caritatis] claritatis <hi rend="italic">FPJJL</hi> 13 diabolus <lb/>
            est <hi rend="italic">SW</hi> 14 eruiJ serui <hi rend="italic">K</hi> 18 iuuante <hi rend="italic">FE</hi> adunante <hi rend="italic">Sm</hi> 19 in <hi rend="italic">alt. <lb/>
             om. BDiSWAp</hi>. 20 exorchizagtur <hi rend="italic">K</hi> exorzizatur <hi rend="italic">BMWfJo</hi> eiquej ei <lb/>
            qui <hi rend="italic">TfJo</hi> et que <hi rend="italic">KBMSWAm</hi> 21 gestantium ad hoc renuntiant at <hi rend="italic">sqq. <lb/>
            MSWAmp</hi> gestantium ab illo renuntiant ut <hi rend="italic">sqq. B</hi> 22 tenebrarum] <lb/>
            diaboli <hi rend="italic">W</hi> sui <hi rend="italic">om. m</hi> 23 est <hi rend="italic">om</hi>. JJL tenentur <hi rend="italic">N</hi> 24 est ergo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            eet**»» <hi rend="italic">C</hi> 25 aliud enim non <hi rend="italic">R</hi> inuenit aliud <hi rend="italic">B</hi> possit <hi rend="italic">CT</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="236"/>
            humanam suo iuri mancipare naturam, quam bonam bonus <lb/>
            auctor instituit. nullum autem peccatum paruuli in sua uita <lb/>
            proprium commiserunt. remanet igitur originale peccatum, <lb/>
            per quod sub diaboli potestate captiui sunt, nisi inde lauacro <lb/>
            regenerationis et Christi sanguine redimantur et transeant in <lb n="5"/>
            regnum redemptoris sui frustrata potestate captiuatoris sui <lb/>
            et data potestate, qua fiant ex filiis huius saeculi filii dei. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>