Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non deo nascitur; deo autem nascitur, cum ex aqua et spiritu renascitur. huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, quem generatio trahit. ergo quod generatum est, regeneretur, quia non potest aliter, ut quod tractum est remittatur. ut enim quod 4 Rom. 8, 24. 25 9 cf. Col. 3, 19 11 I Ioh. 2, 15—17 21 c. Iul. Pel. VI 3 22 c. Iul. Pel. VI 6 (huius-remittatur) 25 c. Iul. Pel. VI 11 (quod dimissum-234, 2 tamen fit) 1 si-nostri om. CT nostri] sequentia in T post sex folia leguntur (falso in mg. add . deest) 2 secundum apostolum om. T 3 et nondum KRPN 5 quid om. R et om. TFN, m. 2 CV 8 carnalis K 9 uxorem m. 1 C 12 quisquis] si quis enim P 13 est om. S eo TR (in mg . illo P) 15 quae non est a patre] et ubique non est a patre T 16 est er. K a] ex PN transit N 20 quod] qui N 22 spu sco Nb nascitur C 23 quem] ac per hoc TKRVPd 24 regeneratur TN post regeneretur add . ut similiter TKRVPNbd aliter potest E 25 ut pr. om. TKR VPNbd dimissum est in parente trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit. haec inuisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen uera ut haberent aliquod uisibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis diuina prouidentia procurauit. cur enim non credamus propter hoc esse institutum, ut ex oliua nascatur oleaster? an credendum non est in aliqua re quae creata est ad usus hominum creatorem prouidisse et instituisse, quod ad generis humani ualeret exemplum? mirum est ergo quemadmodum a peccati uinculo per gratiam liberati gignant tamen eodem uinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari. fatemur, mirum est. sed quod latent fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia probaretur? proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster et ex oleae semine nonnisi oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet, ita gignitur et de carne peccatoris et de carne iusti uterque peccator, quamuis inter peccatorem et iustum plurimum distet. gignitur autem peccator actu adhuc nullus et ortu nouus, sed reatu uetus: homo a creatore, captiuus a deceptore, indigens redemptore. sed quaeritur quomodo trahi possit captiuitas prolis etiam de parentibus iam redemptis. et quia non facili ratione indagatur nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur: quasi et illud quod de oleastro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua inuenit ratio uel 14 c. Iul. Pel. VI 15 21 c. Iul. Pel. VI 11 (et quia-ereditur) 1 missum F amissum E prolem CRb 4 curauit P 5 credimus m. 1 R institum K 6 oliba m. 1 T holeaster E 7 quae om. ItVPN est om. RVPN ad usus] aduersus T usQ A hominem T 11 mirum-olea om. C latet R lateret d 12 in seminibus etiam R 13 experientiae C experitia R 14 et ex KVPBAm ex oleastri-15 gignitur om. m. 1 C et ex—oleaster om. R ex om. TKN semine oleae T 17 peccatorum WS m. 1 plurimum om. SW cingitur m 19 redemptorS CT 22 nec] non N 23 illo K alt . de om. TKN 24 non facile A inueniat Pb ratione E gratia C explicat sermo. sed hoc ab eo qui experiri uoluerit, cerni potest. sit ergo in exemplo, unde et illud credatur quod cerni non potest.