<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et <lb/>
            legitimis nuptiis filiorum dei non filii dei, sed filii saeculi <lb n="5"/>
            generentur, quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, <lb/>
            non ex hoc generant quod filii dei sunt, sed ex quo adhuc <lb/>
            filii saeculi. dominica quippe sententia est: filii saeculi <lb/>
            huius generant et generantur. ex quo.itaque sumus adhuc <lb/>
            filii saeculi huius, exterior homo noster corrumpitur, <lb n="10"/>
            ex hoc et huius saeculi filii generantur nec filii dei nisi regenerentur <lb/>
            fiunt; sed ex quo sumus filii dei, interior renouatur <lb/>
            de die in diem, quamuis et ipse exterior per <lb/>
            lauacrum regenerationis sanctificatus sit et spem futurae incorruptionis <lb/>
            acceperit, propter quod et templum dei merito <lb n="15"/>
            dicitur. corpora uestra, inquit apostolus, templum in <lb/>
            uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo, et non <lb/>
            estis uestri; empti enim estis pretio magno. glorificate <lb/>
            ergo deum in corpore uestro. hoc totum non <lb/>
            solum propter praesentem sanctificationem, sed maxime propter <lb n="20"/>
            illam spem dictum est, de qua idem alio loco dicit: sed et <lb/>
            nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi in nobismet <lb/>
            ipsis ingemiscimus adoptionem expectantes,

<note type="footnote"> 1 c. Iul. Pel. VI 40 <hi rend="italic">(carnis-233,</hi> 3 <hi rend="italic">tenetur)</hi> 8 Luc. 20, 34 <lb/>
            10 II Cor. 4, 16 16 I Cor. 6, 19, 20 21 Rom. 8, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 pudenda concupiscentia <hi rend="italic">KRVPN</hi> 2 in nuptiis <hi rend="italic">N</hi> inputanda] <lb/>
            pudenda <hi rend="italic">N est</hi> enim <hi rend="italic">RVPbd</hi> 3 peccati <hi rend="italic">N</hi> accedens <hi rend="italic">KR</hi> <lb/>
            4 ergo <hi rend="italic">om. T</hi> 5 filii dei sunt <hi rend="italic">SWAmp</hi>. 6 regenerati] generati <hi rend="italic">CTE</hi> <lb/>
            7 non-generant <hi rend="italic">om. C</hi> quod] ex quo <hi rend="italic">Sbd</hi> quo <hi rend="italic">T om. K</hi> ex hoc <lb/>
            quod (quod 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> 8 huius saeculi <hi rend="italic">TRVbd</hi> 9 generant et <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            filii adhuc <hi rend="italic">N</hi> 10 huius saeculi <hi rend="italic">RVbd</hi> 11 hoc] quo <hi rend="italic">SW uoce</hi> <lb/>
            saeculi <hi rend="italic">inc. cod. F</hi> filii saeculi <hi rend="italic">KPN</hi> 12 interior de die in diem <lb/>
            renouatur <hi rend="italic">RVbd</hi> 17 est sps sci F 18 pretio <hi rend="italic">add. m. 2 T</hi> 19 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om. RWp. post</hi> ergo <hi rend="italic">add</hi>. et portate <hi rend="italic">Rp.bd, m. 2 T</hi> 21 dicit <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            22 habentes spiritus <hi rend="italic">KVP</hi> ipsi <hi rend="italic">om</hi>. p. 23 adoptione <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            redemptionem corporis nostri. si ergo redemptio corporis nostri <lb/>
            secundum apostolum expectatur, profecto quod exspectatur <lb/>
            adhuc speratur, nondum tenetur. unde adiungit et dicit: <lb/>
            spe enim salui facti sumus; spes autem quae uidetur <lb/>
            non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? <lb n="5"/>
            si autem quod non uidemus speramus, per patientiam <lb/>
            expectamus. non itaque per hoc quod expectamus, sed per <lb/>
            hoc quod toleramus, carnales filii propagantur. absit ergo, ut <lb/>
            fidelis homo, cum audit ab apostolo: diligite uxores uestras, <lb/>
            concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso <lb n="10"/>
            debet diligere audiens alterum apostolum: nolite diligere <lb/>
            mundum nec ea quae in mundo sunt. quisquis dilexerit <lb/>
            mundum, non est caritas patris in illo, quia omnia <lb/>
            quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et <lb/>
            concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae <lb n="15"/>
            non est a patre, sed ex mundo est. et mundus transibit <lb/>
            et concupiscentia eius; qui autem fecerit uoluntatem <lb/>
            dei, manet in aeternum, sicut et deus manet <lb/>
            in aeternum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>