<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur: proles, <lb/>
            fides, sacramentum. sed proles, non ut nascatur tantum uerum <lb/>
            etiam ut renascatur; nascitur namque ad poenam, nisi renascatur <lb/>
            ad uitam. fides autem, non qualem habent inter se <lb n="15"/>
            etiam infideles zelantes carnem; quis enim uir quamlibet inpius <lb/>
            uult adulteram uxorem? aut quae mulier quamlibet inpia <lb/>
            uult adulterum uirum? hoc in conubio bonum naturale est <lb/>
            quidem, carnale tamen. sed membrum Christi coniugis adulterium <lb/>
            coniugi debet timere, non sibi et a Christo sperare <lb n="20"/>
            fidei praemium, quam exhibet coniugi. sacramentum uero, <lb/>
            quod nec separati et adulterati amittunt, coniuges concorditer <lb/>
            casteque custodiant. solum est enim quod etiam sterile coniugium <lb/>
            tenet iure pietatis iam spe fecunditatis amissa, propter <lb/>
            quam fuerat copulatum. haec bona nuptialia laudet in nuptiis,

<note type="footnote"> 1 I Cor. 7, 1 2 Matth. 19, 11 3 1 Cor. 7, 2 7 I Tim. 5, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 Eligatur bonum P enim est <hi rend="italic">B</hi> enim <hi rend="italic">om. W</hi> 2 omnes <hi rend="italic">om. <lb/>
             SW</hi> 4 uxorem suam <hi rend="italic">EKPBMWAp</hi>. suam <hi rend="italic">om. S</hi> 8 et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            9 pertineat sexum <hi rend="italic">N</hi> 14 renascatur ad uitam <hi rend="italic">pr. S</hi> 16 uir] ui§ <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 quemlibet P inpia <hi rend="italic">om. P</hi> 18 in conubio] conubii <hi rend="italic">N</hi> conubium <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 19 sed mens xpiani coniugis P 20 separare <hi rend="italic">m. 1 CB, E</hi> <lb/>
            22 separati et adulterati <hi rend="italic">TVA:</hi> sperati et adulterati <hi rend="italic">KR</hi> separari nec <lb/>
            adulterari <hi rend="italic">C, m. 1 m</hi> separati nec adulterati <hi rend="italic">P</hi> separari et adulterari <lb/>
            1 spreti 1 ttdntttrtttt <lb/>
            <hi rend="italic">ESWp., m. 2 m</hi> separari et adulterari <hi rend="italic">BM</hi> admittunt <hi rend="italic">CEBMWm</hi> qui <lb/>
            (qui <hi rend="italic">s. l. M)</hi> concorditer casteque custodiant (custodiunt <hi rend="italic">E, m. 2 M, S <lb/>
            WmlL) EN</hi> 24 pietas <hi rend="italic">T</hi> 25 in nuptiis] Inuptus <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="232"/>
            qui laudare uult nuptias. carnis autem concupiscentia non <lb/>
            est nuptiis inputanda, sed toleranda. non enim est ex naturali <lb/>
            conubio ueniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>