<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Quia igitur nuptiae tales esse non possunt, quales <lb/>
            primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse potuerunt, <lb n="15"/>
            sint tales, quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda <lb/>
            carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum <lb/>
            fuit nec post peccatum esse permissa est, quia necesse <lb/>
            est in corpore mortis huius ut sit, non ei seruiatur, sed ipsa <lb/>
            potius nonnisi ad propagandam prolem seruire cogatur. aut <lb n="20"/>
            quia hoc tempus, quod iam esse diximus, continendi ab amplexu <lb/>
            non habet huius officii necessitatem adiacente undique <lb/>
            in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritaliter <lb/>
            filiorum, illud potius excellentis continentiae bonum qui <lb/>
            potest capere, capiat; qui uero id capere non potest, <lb n="25"/>
            et si acceperit uxorem, non peccat, et femina, si se

<note type="footnote"> 21 cf. p. 227, 4 24 cf. Matth. 19, 12. 11 25 cf. I Cor. 7, 28. 9 </note>

<note type="footnote"> 1 oder <hi rend="italic">W</hi> 2 in <hi rend="italic">om. T</hi> 4 <hi rend="italic">manifestatg. E</hi> crudulitate <hi rend="italic">K</hi> credulitate <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 sterelitatis <hi rend="italic">E</hi> crudelitatis <hi rend="italic">SW</hi> ualuerint <hi rend="italic">TP</hi> 7 foetus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> faetus <hi rend="italic">EK</hi> exstinguat <hi rend="italic">MVAbd</hi> 8 iam in utero <hi rend="italic">MSWAmp</hi> 9 iam <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> non uiuebat <hi rend="italic">C</hi> occidit <hi rend="italic">C</hi> 11 potius per stuprum <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            12 tales sunt <hi rend="italic">S</hi> 13 meretrix—quia <hi rend="italic">om. C</hi> meretrix mariti <hi rend="italic">BSbd</hi> <lb/>
            meritrix <hi rend="italic">W</hi> 14 non-esse <hi rend="italic">om. W</hi> 16 sint tales <hi rend="italic">om. N</hi> pudende <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            17 concupiscenti§ <hi rend="italic">P</hi> 18 esse] illic esse <hi rend="italic">KRVPN</hi> non esse <hi rend="italic">TE</hi> 19 ei <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 20 propagandS <hi rend="italic">M</hi> 22 adiacentem <hi rend="italic">T</hi> 23 in <hi rend="italic">om. It</hi> gentibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 26 et <hi rend="italic">om. P</hi> si <hi rend="italic">fin. om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="231"/>
            non continet, nubat. bonum est enim homini mulierem <lb/>
            non tangere. uerum quia non omnes capiunt <lb/>
            uerbum hoc, sed quibus datum est, restat, ut propter <lb/>
            fornicationes unusquisque suam uxorem habeat <lb/>
            et unaquaeque uirum suum habeat ac sic infirmitas <lb n="5"/>
            incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate <lb/>
            nuptiarum. quod enim ait apostolus de feminis: uolo <lb/>
            igitur iuniores nubere, hoc et de maribus dici potest: <lb/>
            uolo iuniores uxores ducere, ut ad utrumque sexum pertineat <lb/>
            filios procreare, patres et matres familias esse, nullam <lb n="10"/>
            occasionem dare aduersario maledicti gratia\'. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>