Quia igitur nuptiae tales esse non possunt, quales primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse potuerunt, sint tales, quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum fuit nec post peccatum esse permissa est, quia necesse est in corpore mortis huius ut sit, non ei seruiatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem seruire cogatur. aut quia hoc tempus, quod iam esse diximus, continendi ab amplexu non habet huius officii necessitatem adiacente undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritaliter filiorum, illud potius excellentis continentiae bonum qui potest capere, capiat; qui uero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat, et femina, si se 21 cf. p. 227, 4 24 cf. Matth. 19, 12. 11 25 cf. I Cor. 7, 28. 9 1 oder W 2 in om. T 4 manifestatg. E crudulitate K credulitate B 6 sterelitatis E crudelitatis SW ualuerint TP 7 foetus C faetus EK exstinguat MVAbd 8 iam in utero MSWAmp 9 iam om. B non uiuebat C occidit C 11 potius per stuprum N 12 tales sunt S 13 meretrix—quia om. C meretrix mariti BSbd meritrix W 14 non-esse om. W 16 sint tales om. N pudende P 17 concupiscenti§ P 18 esse] illic esse KRVPN non esse TE 19 ei om. P 20 propagandS M 22 adiacentem T 23 in om. It gentibus om. S 26 et om. P si fin. om. S non continet, nubat. bonum est enim homini mulierem non tangere. uerum quia non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est, restat, ut propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque uirum suum habeat ac sic infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. quod enim ait apostolus de feminis: uolo igitur iuniores nubere, hoc et de maribus dici potest: uolo iuniores uxores ducere, ut ad utrumque sexum pertineat filios procreare, patres et matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia\'.