<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Sed tamen aliud est non concumbere nisi sola <lb/>
            uoluntate generandi, quod non habet culpam, aliud carnis <lb/>
            concumbendo adpetere uoluptatem, sed non praeter coniugem, <lb/>
            quod uenialem habet culpam, quia, etsi non causa propagandae <lb/>
            prolis concumbitur, non tamen huius libidinis causa propagationi <lb n="20"/>
            prolis obsistitur siue uoto malo siue opere malo. nam <lb/>
            qui hoc faciunt quamuis uocentur coniuges, non sunt nec <lb/>
            ullam nuptiarum retinent ueritatem, sed honestum nomen <lb/>
            uelandae turpitudini obtendunt. produntur autem quando eo <lb/>
            usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur inuitis.

<note type="footnote"> 16 c. Iul. Pel. V 63 <hi rend="italic">(aliud-19 culpam)</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 ad id ipsum <hi rend="italic">TVPbd</hi> id ipsum (id s. ad) <hi rend="italic">B</hi> 2 incontinentiam <lb/>
            <hi rend="italic">MWAmp</hi>. 5 culpae esse <hi rend="italic">S</hi> 6 propriae <hi rend="italic">K</hi> propterea <hi rend="italic">R</hi> 7 quid] <lb/>
            qui. <hi rend="italic">S</hi> 9 propagandi <hi rend="italic">P</hi> 10 uoluntate <hi rend="italic">T</hi> uoluntas <hi rend="italic">T</hi> 11 nuptia <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            13 ignusci <hi rend="italic">K</hi> enim <hi rend="italic">om. E</hi> 15 impleatur <hi rend="italic">C</hi> foetus <hi rend="italic">C</hi> fętus <hi rend="italic">K,..</hi>. <lb/>
            postulent <hi rend="italic">K</hi> 17 uoluptate <hi rend="italic">A</hi> aliud autem <hi rend="italic">TKRVP</hi> aliud est autem <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> carnis quidem <hi rend="italic">TKPN</hi> 18 uoluntatem <hi rend="italic">T</hi> uxorem <hi rend="italic">R</hi> 19 generandae <lb/>
            <hi rend="italic">MWmp</hi> 20 obsistitur <hi rend="italic">T</hi> propagatione <hi rend="italic">C</hi> propagationi* <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            21 notum <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 22 hoc qui <hi rend="italic">E</hi> qui <hi rend="italic">om. K</hi> 23 ulla <hi rend="italic">K</hi> 24 turpitudinis <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> obtentunt jx </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="230"/>
            oderunt enim nutrire uel habere, quos gignere metuebant. <lb/>
            itaque cum in suos saeuit, quos nolens genuit tenebrosa <lb/>
            iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur et occulta turpitudo <lb/>
            manifesta crudelitate conuincitur. aliquando eo usque <lb/>
            peruenit haec libidinosa crudelitas uel libido crudelis, ut <lb n="5"/>
            etiam sterilitatis uenena procuret et si nihil ualuerit, conceptos <lb/>
            fetus aliquo modo intra uiscera extinguat ac fundat, <lb/>
            uolendo suam prolem prius interire quam uiuere, aut si in <lb/>
            utero iam uiuebat, occidi ante quam nasci. prorsus si ambo <lb/>
            tales sunt, coniuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, <lb n="10"/>
            non sibi per conubium, sed per stuprum potius conuenerunt. <lb/>
            si autem non ambo sunt tales, audeo dicere: aut illa est <lb/>
            quodam modo mariti meretrix aut ille adulter uxoris. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>