Sed tamen aliud est non concumbere nisi sola uoluntate generandi, quod non habet culpam, aliud carnis concumbendo adpetere uoluptatem, sed non praeter coniugem, quod uenialem habet culpam, quia, etsi non causa propagandae prolis concumbitur, non tamen huius libidinis causa propagationi prolis obsistitur siue uoto malo siue opere malo. nam qui hoc faciunt quamuis uocentur coniuges, non sunt nec ullam nuptiarum retinent ueritatem, sed honestum nomen uelandae turpitudini obtendunt. produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur inuitis. 16 c. Iul. Pel. V 63 (aliud-19 culpam) 1 ad id ipsum TVPbd id ipsum (id s. ad) B 2 incontinentiam MWAmp . 5 culpae esse S 6 propriae K propterea R 7 quid] qui. S 9 propagandi P 10 uoluntate T uoluntas T 11 nuptia K 13 ignusci K enim om. E 15 impleatur C foetus C fętus K,.. . postulent K 17 uoluptate A aliud autem TKRVP aliud est autem N carnis quidem TKPN 18 uoluntatem T uxorem R 19 generandae MWmp 20 obsistitur T propagatione C propagationi* S 21 notum m. 1 C 22 hoc qui E qui om. K 23 ulla K 24 turpitudinis E obtentunt jx oderunt enim nutrire uel habere, quos gignere metuebant. itaque cum in suos saeuit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur et occulta turpitudo manifesta crudelitate conuincitur. aliquando eo usque peruenit haec libidinosa crudelitas uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret et si nihil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera extinguat ac fundat, uolendo suam prolem prius interire quam uiuere, aut si in utero iam uiuebat, occidi ante quam nasci. prorsus si ambo tales sunt, coniuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium, sed per stuprum potius conuenerunt. si autem non ambo sunt tales, audeo dicere: aut illa est quodam modo mariti meretrix aut ille adulter uxoris.