<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Verum in coniugatis ut haec optanda atque <lb/>
            laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, <lb n="15"/>
            id est in fornicationes uel adulteria conruatur. propter quod <lb/>
            uitandum malum etiam illi concubitus coniugum, qui non <lb/>
            fiunt causa generandi, sed uictrici concupiscentiae seruiunt, in <lb/>
            quibus iubentur non fraudare inuicem, ne temptet eos satanas <lb/>
            propter intemperantiam suam, non quidem secundum imperium <lb n="20"/>
            praecipiuntur, tamen secundum ueniam conceduntur. <lb/>
            sic enim scriptum est: uxori uir debitum reddat, <lb/>
            similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis <lb/>
            potestatem non habet, sed uir; similiter autem et <lb/>
            uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. <lb n="25"/>
            nolite inuicem fraudare nisi ex consensu ad

<note type="footnote"> 1 I Cor. 7, 32. 38 5 ib. 7, 29 22 ib. 7, 3-6 </note>

<note type="footnote"> 2 cogita <hi rend="italic">m. 1 P</hi> cogitet <hi rend="italic">m. 2 P</hi> 4 ea quae <hi rend="italic">TKVPBMSWmfJ-</hi> <lb/>
            mundi huius <hi rend="italic">S</hi> 7 uxores habent <hi rend="italic">S</hi> ut <hi rend="italic">om. MSWAm\\i</hi> domini <lb/>
            sunt <hi rend="italic">A</hi> 8 cogitant <hi rend="italic">KVPMSW Amp., m. 2 ER</hi> 9 ea facilitate <hi rend="italic">CBS:</hi> <lb/>
            ea felicitate <hi rend="italic">TEKBMWAmyb</hi> ęą. facilitate <hi rend="italic">(supra</hi> i <hi rend="italic">add</hi>. e <hi rend="italic">m. 2) V</hi> facile <lb/>
            P facilius <hi rend="italic">d</hi> 10 sunt tales <hi rend="italic">A</hi> non ideo mariti <hi rend="italic">BfJ-</hi> non idem mariti <lb/>
            <hi rend="italic">MSWAm</hi> 14 ut <hi rend="italic">om. N</hi> 15 laudanda <hi rend="italic">om. N</hi> 16 corruantur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            17 coniug*um <hi rend="italic">S</hi> 18 causa <hi rend="italic">om. B</hi> uiatrici <hi rend="italic">R</hi> uiciatrici P uictoria <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 tamen] sed <hi rend="italic">N</hi> 23 similiter autem et] neque <hi rend="italic">N</hi> 25 non <hi rend="italic">om. <lb/>
            BMWmp</hi> 26 fraudare inuicem Pp </note> <lb/>
             
<pb n="229"/>
            tempus, ut uacetis orationi et iterum ad ipsum <lb/>
            estote, ne uos temptet satanas propter intemperantiam <lb/>
            uestram. hoc autem dico secundum ueniam, <lb/>
            non secundum imperium. ubi ergo uenia danda <lb/>
            est, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. cum igitur <lb n="5"/>
            culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie <lb/>
            nuptiis inputandus est, quid secundum ueniam concedit apostolus, <lb/>
            nisi quod coniuges, dum se non continent, debitum ab <lb/>
            alterutro carnis exposcunt non uoluntate propaginis, sed

<note type="footnote">10 </note>dinis uoluptate? quae tamen uoluptas non propter nuptias <lb/>
            cadit in culpam, sed propter nuptias accipit ueniam. quocirca <lb/>
            etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia et illud, quod non <lb/>
            pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. neque enim etiam <lb/>
            iste concubitus, quo seruitur concupiscentiae, sic agitur, ut <lb/>
            inpediatur fetus, quem postulant nuptiae. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>