<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Itaque et apostolus, cum hinc loqueretur, ait: hoc <lb n="5"/>
            autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum <lb/>
            est ut et qui habent uxores tamquam non habentes <lb/>
            sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui <lb/>
            gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, <lb/>
            tamquam non ementes, et qui utuntur hoc mundo, <lb n="10"/>
            quasi non utantur; praeterit enim figura huius <lb/>
            mundi. uolo uos sine sollicitudine esse. haec omnia, <lb/>
            ut exponendo aliquid hinc breuiter dicam, sic existimo intellegenda. <lb/>
            hoc, inquit, dico, fratres: tempus breue <lb/>
            est; non adhuc populus dei propagandus est generatione <lb n="15"/>
            carnaliter, sed iam regeneratione spiritaliter colligendus. reliquum <lb/>
            est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali <lb/>
            concupiscentiae subiugentur, et qui flent tristitia praesentis <lb/>
            mali, gaudeant spe futuri boni, et qui gaudent <lb/>
            propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum iudicium, <lb n="20"/>
            et qui emunt sic habendo possideant, ut amando <lb/>
            non haereant, et qui utuntur hoc mundo, transire se <lb/>
            cogitent, non manere; praeterit enim figura huius <lb/>
            mundi. uolo uos, inquit, sine sollicitudine esse, <lb/>
            hoc est: uolo sursum cor in his quae non praetereunt uos

<note type="footnote"> 2 Eccle. 3, 5 5 I Cor. 7, 29-32 </note>

<note type="footnote"> 3 per] super <hi rend="italic">C</hi> illud-tempus] utrumque hoc tempus <hi rend="italic">VP</hi> cognuscitur <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> cognoscitur <hi rend="italic">VMSWm</hi> 5 et <hi rend="italic">om. m</hi> 7 et ut <hi rend="italic">Vbd</hi> hii <lb/>
            qui <hi rend="italic">T</hi> 8 quasi <hi rend="italic">CT</hi> 9 gaudent tamquam non <hi rend="italic">om. B</hi> 10 ementes] <lb/>
            possidentes <hi rend="italic">bd</hi> 11 tamquam p. 13 hinc <hi rend="italic">om. N</hi> sestimo <hi rend="italic">K</hi> estimo <lb/>
            <hi rend="italic">PMSAmp</hi>. 14 inquam <hi rend="italic">RN</hi> dico <hi rend="italic">om. W</hi> 16 iam <hi rend="italic">om. E</hi> iam <lb/>
            regeneratione <hi rend="italic">om. N</hi> 17 et <hi rend="italic">om. Cp</hi>. 18 subiungenturB <hi rend="italic">P m.1</hi> tristitiarp <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 timeat <hi rend="italic">M m. 1</hi> 21 et qui emunt <hi rend="italic">om. N</hi> possedeant <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            23 manere] mare <hi rend="italic">K</hi> amare <hi rend="italic">RN</hi> praeteriit <hi rend="italic">T</hi> 24 uolo uos sursum <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            25 his <hi rend="italic">om. T</hi> que <hi rend="italic">T</hi> </note>

<note type="footnote"> 15* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="228"/>
            habere. deinde subiungit et dicit: qui sine uxore est, <lb/>
            cogitat ea quae sunt domini, quomodo placeat <lb/>
            domino;qui autem matrimonio iunctus est, cogitat <lb/>
            quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, atque ita <lb/>
            quodam modo exponit quod supra dixerat: qui habent <lb n="5"/>
            uxores, tamquam non habentes sint. qui enim sic <lb/>
            habent uxores, ut cogitent ea quae sunt domini, quomodo <lb/>
            placeant domino, nec in his quae sunt mundi cogitent placere <lb/>
            uxoribus, tamquam non habentes sunt. quod ea facilitate fit, <lb/>
            quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, <lb n="10"/>
            quia diuites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne <lb/>
            amabiles, sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia <lb/>
            uiri boni sunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>