Itaque et apostolus, cum hinc loqueretur, ait: hoc autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum est ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non ementes, et qui utuntur hoc mundo, quasi non utantur; praeterit enim figura huius mundi. uolo uos sine sollicitudine esse. haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breuiter dicam, sic existimo intellegenda. hoc, inquit, dico, fratres: tempus breue est; non adhuc populus dei propagandus est generatione carnaliter, sed iam regeneratione spiritaliter colligendus. reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subiugentur, et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni, et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum iudicium, et qui emunt sic habendo possideant, ut amando non haereant, et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere; praeterit enim figura huius mundi. uolo uos, inquit, sine sollicitudine esse, hoc est: uolo sursum cor in his quae non praetereunt uos 2 Eccle. 3, 5 5 I Cor. 7, 29-32 3 per] super C illud-tempus] utrumque hoc tempus VP cognuscitur K cognoscitur VMSWm 5 et om. m 7 et ut Vbd hii qui T 8 quasi CT 9 gaudent tamquam non om. B 10 ementes] possidentes bd 11 tamquam p. 13 hinc om. N sestimo K estimo PMSAmp . 14 inquam RN dico om. W 16 iam om. E iam regeneratione om. N 17 et om. Cp . 18 subiungenturB P m.1 tristitiarp P 20 timeat M m. 1 21 et qui emunt om. N possedeant K 23 manere] mare K amare RN praeteriit T 24 uolo uos sursum T 25 his om. T que T 15* habere. deinde subiungit et dicit: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt domini, quomodo placeat domino;qui autem matrimonio iunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat: qui habent uxores, tamquam non habentes sint. qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quae sunt domini, quomodo placeant domino, nec in his quae sunt mundi cogitent placere uxoribus, tamquam non habentes sunt. quod ea facilitate fit, quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia diuites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles, sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia uiri boni sunt.