<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum seueriore quam putabat uoce dixissem, subticuit <lb/>
            aliquantum. et ego iam reliqueram coeptam et ad me redieram, <lb/>
            ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte uellem; tum ille: <lb/>
            Egomet meo indicio quasi sorex, <lb/>
             inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici <lb n="5"/>
            a me de me potest; sed sane illud ultimum fortasse in contrarium <lb/>
            uertetur; quod enim ait ille: <lb/>
            hodie perii, <lb/>
            ego forte hodie inueniar. nam si non contemnitis, quod superstitiosi <lb/>
            solent, etiam de muribus augurari, si ego illum murem uel <lb n="10"/>
            soricem, qui me tibi uigilantem detulit, strepitu meo commonui, si <lb/>
            quid sapit, redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego <lb/>
            ipse isto strepitu uocis tuae commonear philosophari potius quam <lb/>
            cantare? nam illa est, ut tibi cotidie probanti iam coepi credere, uera <lb/>
            et inconcussa nostra habitatio. quare, si tibi molestum non est atque <lb n="15"/>
            id fieri debere arbitraris, roga quod uis; defendam, quantum possum, <lb/>
            ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. tantum <lb/>
            enim eum animo imbibi atque hausi, ut, etiamsi me quisquam <lb/>
            in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati sed rerum <lb/>
            ordini tribuam. neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>