<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo ubi uidi scholam nostram, quantacumque aderat — <lb n="20"/>
            nam et Alypius et Nauigius in urbem ierant — etiam illis horis non <lb/>
            sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: <lb/>
            Quidnam nobis, inquam, uidetur esse causae, quod sic alternat hic <lb/>
            sonus? non enim quemquam putamus his horis uel transitu uel re <lb/>
             aliqua lauanda totiens illum meatum interpellare. — Quid putas, <lb n="25"/>
            inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi, quae autumno perpetua <lb/>
            copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa uinci aliquando <lb/>
            atque cedere, ubi autem unda, quae urgebat, pertransierit, rursum <lb/>
            colligi atque stipari aut aliquid aliud uario casu foliorum natantium

<note type="footnote"> 1 lugnbrationib.is M <hi rend="italic">auocare HMP 3 noctium etiam Tml</hi> labore <lb/>
            <hi rend="italic">AMT 4 et ota.M 5 agere .1</hi> sese] <hi rend="italic">apud sese .1 Tcihl. secum .1/</hi> Jlabitar(\'h <lb/>
            <hi rend="italic">(nt ras.) P habitarent II</hi> 7 aniuaduerslIs <hi rend="italic">(mi ras.) P</hi> iS in modum <hi rend="italic">(in ml i A <lb/>
            praessius Prnl</hi> 11 lijrno iuxta .4 <hi rend="italic">snrires M soces Pml</hi> sese <hi rend="italic">(11m. que) T <lb/>
            12 e*go(r ras.) P aniinadiiertisti AllMPin- in mq. Tvdd-</hi> licenti in(|iiam.l <lb/>
            18 ad hcubrandum lumen A <hi rend="italic">10 amonissem AmlTml</hi> 17tnnc M 20 sco- <lb/>
            <hi rend="italic">lam AIIMT 22</hi> dicerr tlr se T <hi rend="italic">aminonebat M T</hi> inquit .4 25 lalIando <lb/>
            A toties M <hi rend="italic">interpellare Ihu\'2</hi> 20 huiuscemodi .1 <hi rend="italic">perpetuo .4 T edd</hi>. <lb/>
            perpefie M <hi rend="italic">27 angiistiis(us in in&gt;i. in.po-4.) P euiuei .1T i\'dd</hi>. 28 rursus 7\' </note> <lb/>
             
<pb n="126"/>
            fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum nunc emittendum <lb/>
            similiter ualeat? — Uisum est mihi probabile aliud non habenti confessusque <lb/>
            sum laudans ingenium eius nihil me inuenisse, cum diu <lb/>
            quaesissem, cur ita esset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>