<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui <lb/>
            iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere <lb/>
            moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri <lb/>
            Uerecundi. quid dicam eo libente? nosti optime hominis cum in omnes <lb/>
            tum uero in nos beniuolentiam singularem. ibi disserebamus<lb n="15"/>
            inter nos, quaecumque uidebantur utilia adhibito sane stilo, quo <lb/>
            cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae. cum <lb/>
            enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum inrepebat <lb/>
            immoderata contentio; simul etiam, ut, si quid nostrum <lb/>
            litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas nec labor<lb n="20"/>
            recordationis esset. agebant autem ista mecum Alypius et Nauigius, <lb/>
            frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus; Trygetium <lb/>
            item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit <lb/>
            historiam; etiam in libris nonnihil habebamus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>