<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Hic ubi, ne plura dicerem, lacrimae mihi modum imposuerunt, <lb/>
            Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: <lb/>
            Quid enim, ait, fecimus, oro te ? - Adhuc, inquam, nec fateris saltem <lb/>
            peccatum tuum ? tu nescis in illa schola grauiter me stomachari <lb/>
             solitum, quod usque adeo pueri non utilitate ac decore disciplinarum <lb n="30"/>
            sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 uero om..4</hi> 7 imperitiaaaT <hi rend="italic">coopiamur T</hi> haeccine est <hi rend="italic">(c alt. et e<lb/>
             alt. m2) P</hi> haecine est <hi rend="italic">AT</hi> haec est M 9 lyppientibus <hi rend="italic">H</hi> 10 periculis <lb/>
            <hi rend="italic">AHMTedd</hi>. 11 qu*»q; <hi rend="italic">(u s.) A 12 sumus Tm demersos om-M</hi> 16 mihi <lb/>
            <hi rend="italic">geminare A 18 me esse A 21 pr. quantum] quanti AmI 24 libenter omJl</hi> <lb/>
            redite <hi rend="italic">T</hi> 27 scriberentur M 28 saltim AM 29 stomacari <hi rend="italic">T</hi> 30 quod <lb/>
            (d <hi rend="italic">m2 in ras.) A</hi> atque <hi rend="italic">edd</hi>. disciplinae <hi rend="italic">M</hi> 31 immanissimae <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            aliena uerba recitare non puderet exciperentque plausus — o ingemescendum <lb/>
            malum! — ab eisdem ipsis, quorum erant illa, quae <lb/>
            recitabant. ita uos, quamuis nihil umquam, ut opinor, tale feceritis, <lb/>
            tamen et in philosophiam et in eam uitam, quam me tandem occupasse <lb/>
            laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam<lb n="5"/>
            sed nocentiorem ceteris omnibus pestem introducere ac proseminare <lb/>
            conamini et fortasse, quia uos ab ista uanitate morboque deterreo, <lb/>
            pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore uentosae famae repercussi <lb/>
            in torporem inertiae congelabitis. me miserum, si necesse <lb/>
            erit tales etiam nunc perpeti, a quibus uitia decedere sine aliorum<lb n="10"/>
            uitiorum successione non possint! — Probabis, ait Licentius, quam <lb/>
            purgatiores futuri simus. modo illud obsecramus per omnia, quae <lb/>
            diligis, ut ignotum nobis uelis atque illa omnia deleri iubeas, simul <lb/>
            ut parcas etiam tabulis, quas iam non habemus. non enim aliquid <lb/>
            in libros translatum est eorum, quae a nobis multa disserta sunt. <lb n="15"/>
            — Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae <lb/>
            nos inlicit fama flagello proprio a suo amore deterreat. ut enim <lb/>
            solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non <lb/>
            parum desudabimus. — Assensus est ille. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>