<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Quid? ipse deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine? — <lb/>
            Prorsus, inquit, uidetur. - Ergo agitur deus? ait Trygetius. — Et<lb n="15"/>
            ille: Quid enim? inquit; Christum deum negas, qui et ordine ad nos <lb/>
            uenit et a patre deo missum esse se dicit? si igitur deus Christum <lb/>
            \' ordine ad nos misit et deum Christum esse non negamus, non solum <lb/>
            agit omnia sed agitur etiam deus ordine. — Hic Trygetius addubitans: <lb/>
            Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. deum enim quando<lb n="20"/>
            nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed pater. <lb/>
            ille autem tunc occurrit, quando dei filium nominamus. — Bellam <lb/>
            rem facis, inquit Licentius. negabimus ergo dei filium deum <lb/>
            esse? — Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen <lb/>
            se coegit atque ait: Et hic quidem deus est, sed tamen proprie<lb n="25"/>
            patrem deum dicimus. — Cui ego: Cohibe te potius, inquam; <lb/>
            non enim filius improprie deus dicitur. — At ille religione <lb/>
            commotus cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urguebat

<note type="footnote"> 17 d. Joll. 6. 3S </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">5 difinitione A</hi> 7 turbatiori M <hi rend="italic">ipsa ut fit Tml 8 estom-^1 <lb/>
            alt. quid] qllodAJl 9 anuerellmlP an ueretw</hi> nescio] <hi rend="italic">scio Hm2M</hi> 10 se.4 <lb/>
            11 ille <hi rend="italic">l/nd</hi> nitionis <hi rend="italic">PiIll</hi> notitionis <hi rend="italic">A</hi> 12 conduceret (t <hi rend="italic">ex</hi> tur <hi rend="italic">curr.) A</hi> <lb/>
            14 nonj nuin <hi rend="italic">ex</hi> non <hi rend="italic">A</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> deus <hi rend="italic">add. Am~ s.l</hi>. ordine 17 deo <hi rend="italic">urri..Jl <lb/>
            deo patre A</hi> 19 agit] ait II <hi rend="italic">etiam agitur dens ordine AT agitur ordine<lb/>
             etiam deus edd. adubitans P an dubitans // 2H istud Aa</hi> 23 licentie** <lb/>
            (e <hi rend="italic">ex</hi> us) <hi rend="italic">A</hi> 26 dicimus deum <hi rend="italic">Tml</hi> 27 ille] trigetius <hi rend="italic">a</hi> 28 etiam] iam <hi rend="italic">TlItl</hi> <lb/>
            urgebat <hi rend="italic">AMPmlT</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="141"/>
            Licentius, ut manerent, puerorum scilicet more uel potius <lb/>
            hominum — pro nefas! — paene omnium, quasi uero gloriandi causa <lb/>
            inter nos illud ageretur. cuius motum animi cum obiurgarem <lb/>
            grauioribus uerbis, erubuit. qua eius perturbatione animaduerti <lb/>
            ridentem laetantemque Trygetium et ambobus: Itane agitis? <lb n="5"/>
            inquam; nonne uos mouet, quibus uitiorum molibus atque <lb/>
            imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? haecinest illa <lb/>
            paulo ante uestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in deum <lb/>
            ueritatemque surrectio? o si uideretis uel tam lippientibus oculis <lb/>
            quam ego, in quibus periculosis iaceamus, cuius morbi dementiam <lb n="10"/>
            risus iste indicet! o si uideretis! quam cito, quam statim quantoque <lb/>
            productius eum uerteretis in fletus! miseri, nescitis ubi simus? demersos <lb/>
            quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune <lb/>
            est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia <lb/>
            et manum porrigit. alii sunt, credite, alii sunt, qui sursum uocantur, <lb n="15"/>
            alii, qui in profunda laxantur. nolite, obsecro uos, geminare mihi <lb/>
            miserias. satis mihi sint uulnera mea, quae ut sanentur, paene cotidianis <lb/>
            fletibus deum rogans indigniorem tamen esse me, qui tam <lb/>
            cito saner, quam uolo, saepe memet ipse conuinco. nolite, obsecro, <lb/>
            si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis, <lb n="20"/>
            quantum uos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet <lb/>
            morum uestrorum, si dignus sum, quem non neglegatis, si denique <lb/>
            deo teste non mentior, nihil me plus mihi optare quam uobis, rependite <lb/>
            mihi beneficium, et si me magistrum libenter uocatis, reddite <lb/>
            mihi mercedem: boni estote! <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>