<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Hic, ubi eos silentio uultu oculis suspensione atque <lb/>
            immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et <lb/>
            audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, <lb/>
            si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid <lb/>
            habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere. — Tum<lb n="5"/>
            ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus <lb/>
            exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione <lb/>
            subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit, <lb/>
            annuere? nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum. — <lb/>
            Statimque sese animans. Aut fo.tasse, ait, aliquid mecum est? —<lb n="10"/>
            Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis <lb/>
            erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem <lb/>
            aguntur omnia, quae deus constituit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>