<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum <lb/>
            conuenimus in eoque consedimus. et ego attentis in me ambobus: <lb n="5"/>
            Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; <lb/>
            nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. quid ego nunc quasi <lb/>
            in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo, constitutus <lb/>
            copiose atque ordinate nobis ordinem laudem ? accipite, si uultis — <lb/>
            immo facite ut uelitis — quo neque quicquam de huius laude breuius <lb n="10"/>
            neque, ut mihi uidetur, uerius dici potest. ordo est, quem si tenuerimus <lb/>
            in uita, perducet ad deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non <lb/>
            perueniemus ad deum. peruenturos autem nos iam, nisi me animus <lb/>
            de nobis fallit, praesumimus et speramus. diligentissime igitur <lb/>
            inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. uellem adessent <lb n="15"/>
            ceteri, qui nobiscum his negotiis solent interesse; uellem, si fieri potest, <lb/>
            non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum <lb/>
            semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos, <lb/>
            aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta <lb/>
            molientem numquam pro eius magnitudine otiosus accepi. sed <lb n="20"/>
            quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam <lb/>
            de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces scriptorum <lb/>
            quasi uinculo, quo reducantur, innectere. et sic fortasse ordo <lb/>
            ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. nam et uos profecto <lb/>
             in rem tantam, quia solis perferenda inponitur nobis, erectiore <lb n="25"/>
            animo insurgitis et cum illi legerint, qui nobis maxima cura sunt, si <lb/>
            quid eos mouerit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio <lb/>
            ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem <lb/>
            inseret disciplinae. sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum <lb/>
             res patitur, aduersabor, qui totam causam iam paene confecit, si <lb n="30"/>
            possit eam defensionis muro stabiliter firmeque uallare.

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 aliqui HPml aliquis M 4 post tridie APT alacres &lt;m. M</hi> 5 atteiitis <lb/>
            in ine] attentissime <hi rend="italic">(e ali. in ras. P) HMP</hi> 6 qunntum] <hi rend="italic">quam P 8 scola etnli. <lb/>
            9 nruate AT(&lt;!&lt;!. 13 peruenimus Hm2M nisi iani A 14 de uobis om M <lb/>
            fallit (it in ras.) P 15 solui Aml 16 posset AMTedd</hi>. 17 saltim J <lb/>
            <hi rend="italic">tantum P</hi> 18 quarn] <hi rend="italic">tanquam (tan s.m2\') A 21 iam om.M 22 a om A</hi> <lb/>
            25 imponitur perfercnda M uobis .4 26 <hi rend="italic">sunt &lt;m-M 28 procreauit Aml</hi> <lb/>
            prosuceessio .4 29 <hi rend="italic">praemiseram AmlH</hi> </note> 
<pb n="140"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>