<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis <lb n="25"/>
            uotis; ire cooperamus in balneas — ille enim locus nobis, cum caelo <lb/>
            tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et <lb/>
            familiaris fuit — cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios

<note type="footnote"> 6 d. Conf. IX 1, 1 (p. 197, 13) 14 ct. Retr. I 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 dnlciiis ei <hi rend="italic">(ei s. m2) A 2 uita beata M</hi> se AT (j cunicalefactionc 7 <lb/>
            calefactione <hi rend="italic">M</hi> 7 eriimnosuruni <hi rend="italic">P</hi> ut monia <hi rend="italic">Tml admonita A</hi> 8 paulum <lb/>
            <hi rend="italic">MPml</hi> 9 luciquc sanorum <hi rend="italic">M 12 opns e.r corpus ran. A conhinxAMPia\'? ! <lb/>
             1;5 sit ATcdd. 14 scias A</hi> uelim facere .1 15 ***iube P cjuod] id <lb/>
            quollAT 16 superinnicem]iniiicem.l/ super se inuicema supra seminecem m <lb/>
            17 quo tuum] quo totum <hi rend="italic">T</hi> quociim A 19 ueneriatorum <hi rend="italic">II</hi> 21 dotatae <lb/>
            <hi rend="italic">AHm\'11\'m2 T (!dd</hi>. fonno*sae (n <hi rend="italic">ras.) P</hi> formosae <hi rend="italic">AJl T pdd</hi>. 23 cogitatiOlw.1 <lb/>
            <hi rend="italic">20 nobis um-M</hi> 27 aptus uobis M <hi rend="italic">28 gallinacios II edd</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            ineuntes pugnam nimis acrem. libuit attendere. quid enim non <lb/>
            ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat <lb/>
            pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis <lb/>
            et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque <lb/>
            atque ubique se quaeri iubet? nam unde aut ubi non potest signum<lb n="5"/>
            dare ? ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius <lb/>
            capita, inflatas comas, uehementes ictus, cautissimas euitationes <lb/>
            et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum <lb/>
            quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam <lb/>
            uictoris, superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta<lb n="10"/>
            uelut in fastum dominationis; signum autem uicti, elatas a <lb/>
            ceruice pinnulas et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso <lb/>
            naturae legibus nescio quo modo concinnum et pulchrum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>